Text List

Articulus 14

Articulus 14

Quomodo corpora sanctorum dicantur impassibilia ?

ARTICULUS XIV. Quomodo corpora sanctorum dicantur impassibilia ?

Secundo quaeritur, Secundum quem modum impassibilitatis dicantur impassibilia ?

4. Aut enim impassibilitas dicit privationem actus patiendi, aut privationem potentia. Si primo modo : tunc hanc dotem etiam habuit corpus Adw in paradiso, quod falsum est. Si autem privat potentiam, cum illa radicetur in natura, videtur quod privet etiam naturam, et sic illa corpora non essent ejusdem natures cum istis, quod falsum est.

2. [tem, Passio dicitur a nafsiv Grace quod est recipere: illa autem corpora alicujus sunt vel esse videntur susceptibilia, eo quod ad minus alterantur secundum sensus, cum vidcant, et audiant, et secundum alios sensus afliciantur : ergo videtur, quod non removetur ab cis omnis impassibilitas, sed quedam.

3. Item, Passio est duplex, scilicet divisionis continui, et sensus doloris sine divisione, sicut cum calidum [edit taclum, Aut ergo dicuntur corpora illa dmpassibilia secundum primum modum, aut secundum secundum. Si dicatur, quod primo modo, etiam corpora damnatorum crunt impassibilia : quia scindi non possunt, nec dividi, nec corrumpi. Si autem secundo modo : tunc et corpus Ade in primo statu habuit impassibilitatem dotis, quod falsum est.

4. Item, Videtur quod iste modus impassibilitatis non potest convenire complexionato corpori : quia tactus non percipit nisi excellentes qualitates tactus : sed excellens agit in id quod tangit, et excessum patitur : ergo si corpus gloriosum sentit secundum tactum, de neces- sitate pati potest secundum tacitum, si intendatur id quod tangitur.

5. Item, Aut ista impassibilitas sequitur voluntatem, aut nature necessitatem. Si voluntatem : tunc est talis sicut Ade, scilicet quod non patitur si peccare noluerit, et si peceare voluerit, patictur. Si autem necessitatem nature : tunc oportet, quod radicetur in natura impassibili, quod falsum est.

6. Item, Nobilior est voluntas, quam natura, quia voluntas est libera, et non necessitati addicta : ergo nobilior est impassibilitas qua sequitur voluntatem, quam ea qu® sequitur naturam: sed corpus gloriosum nobilissimam habet impassibilitatem ergo videtur, quod habeat eam quae sequitur voluntatem. Et si sic, iterum ulterius sequitur, quod ejusdem est ralionis cum impassibilitate Ade. .

7. Item, Habitus perficiens naturam, perficit eam secundum nature modum et actum : sed non ita perficit illa impassibilitas corpus gloriosum : ergo non sequitur naturam. Prima patet per se. SxcUNDA autem ex comparatione quam facit Augustinus statuum liberi arbitrii, et immortalitatis, quae habita est in libro Il Sententiarum': quia posse non peccare sequitur posse non mori, et ad necesse peccare necesse mori, et ad non posse peccare non posse mori.

Responsio. Dicendum, quod omnis passibilitas est ex materia, et impassibilitas ex forma : et ideo habitus exaltantes formam super materiam ad tollendum privationem et dispositiones contrarias forma, perficiunt impassibilitatem, et illiin homine non possunt esse, nisi gratia et gloria, sic continentes agentia et patientia, ut numquam agant ad discursiva complexionis vel divisionem compositionis partium.

Hoc autem qualiter fiat, sic intelligi potest, sicut innuit Aristoteles et Com- mentator exponit. Elementa sunt salvata in mixto secundum suas formas sub~ stantiales : sed proprietates elementales, scilicet active et passive prime qualitates sunt in mixto non secundum proprium actum, sed secundum actum mixti : unumquodque enim contrariorum alteratum est ab altero ad actum mixti. Continens autem actum mixti est omne illud quod impedit intensionem unius contrarii super alterum in actu ipsius mixtiet unione miscibilium, sicut faciunt medicinalia conservantia sanitatem : sed loco illorum imaginemur poni habitum facientem in corpore alium statum, et non aliam naturam, scilicet in quo statu sic prevalet mixti actus, quod omnino dominetur potentiis miscibilium, ita quod numquam intendi vel remitti possint, nec a causa interiori, nec exterioriae et tunc est mixtum inalterabile et impassibile : et hec.est impassibilitas corporis gloriosi.

Dicenpum ergo ad primum, quod dicit privationem potentiae disposite ad patiendum scilicet, non privationem radicis quae est tantum in hoc quod elementa insunt quoad esse primum, quae paterentur si forma faciens alium statum non impediret. Unde patet, quod nihil valent objecta contra hoc.

Ad aliud dicendum, quod forte non erunt receptibilia secundum sensum corpora. Sed quidquid sit de hoc, infra in questione de sensibus corporis gloriost determinabitur. Sed quantum ad presens pertinet, si concedantur receptibilia esse : tunc dicendum, quod non recipiunt agens modo nature, sed agens per intentionem spiritualem ad modum anime : et ex hoc nulla surgit passio lesiva. Et quid sit hoc dictu, infra cum de sensibus agetur, exponetur.

Ad aliud dicendum, quod utroque modo dicitur impassibile, et differt ab illa quae fuit Ade in habitu faciente et in statu. Habitus enim faciens impassibili- tatem in Adam fuit gratia innocentia, sed in gloriosis est gloria. Et status Ada fuit posse non pati : hic autem erit posse pati.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc nisi de his quae agunt in tactum actione nature: sed tunc qualitates tangentis non percipientur, nisi actione spirituali et anime : et est potius perceptio intentionalis, quam corporalis, ut infra determinabitur.

Ab Attup dicendum, quod ista impassibilitas est natura, et tamen causatur ex merito voluntatis. Mt nihil aliud probat illa objectio et omnes objectiones usque in finem. Sed qualiter differat ab immortalitate Adm, patet ex prehabitis.

Qualiter etiam sit una et qualiter diversa, ad ipsa qux disputata sunt super secundum Senfentiarum recurratur, ubi agitur de statu Adae ante peccatum ‘.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14