Articulus 15
Articulus 15
An omnia corpora gloriosa sint equaliter impassibilia ?
Videtur autem, quod wqualiter : quia 1. Privationes non accipiunt intensionem et remissionem : sed impassibilitas dicitur a privatione passibilitatis : ergo non recipit inlensionem et remissionem : ergo xqualiter est in omnibus gloriosis.
2. Item, Non potest esse amplior impassibilitas quam privatio passionis ad interiora et exteriora lesiva : et hoc in omnibus est gloriosis : ergo omnes wequaliter sunt impassibiles.
3. tem, Albius est nigro impermixtius: sedsi nullo modo sit permixtus, tunc si- gnificabit rem suam in termino, et impossibile est fieri intensionem super hoc. Similiter impassibile non videtur posse intendi ultra separationem ab omni passione. Sic autem sunt impassibilia omnia corpora gloriosa. Ergo videtur, quod equaliter sint impassibilia.
In conrrarium est, quod 1. Impassibilitas est premium : sed premia non sunt equalia : ergo nec impassibilitas corporum sanctorum ac gloriosorum,
Ad primum ergo dicendum, quod impassibilitas licet secundum nomen dicat privationem, tamen fundatur super habitum facientem illam impassibilitatem, sicut in precedenti problemate est dictum. Preterea in comparatione ad cansam suam potest intendi, etiamsi in se essct privatio.
Ad aliud dicendum, quod licet plura non privet in uno quam in alio, tamen fortius resistens habitus privat in uno quam in alio, et secundum hoc unus impassibilior est quam alius.
On this page