Articulus 16
Articulus 16
An idem sit vitio carere, deformitate, et corruptione ?
1. Quia ita dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei: "Nescio autem quomodo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum cordibus videre vulnerum cicatrices, que pro Christi nomine pertulerunt, et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit: et quedam quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit : nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: Capillus de capite vestro non peribit".
2. Item, In corpore Christi cicatrices apparebunt, ut patet, Joan. xx, 27: ergo et in corporibus aliorum martyrum.
Responsio. Dicendum, quod vitium dicit mutilationem quae est in membri diminutione : deformitas autem dicit incongruentem proportionem membrorum ad invicem et coloris ad figuram : corruptio autem dicit potentiam passionis, Kit haec omnia ibi tollentur.
On this page