Text List

Articulus 17

Articulus 17

An agilitas conveniat corporis gloriosis ?

ARTICULUS XVII. An agilitas conveniat corporis gloriosis ?

Deinde, Queritur gratia hujus quod dicit, ibi, C, $4, paulo post : "Onere, difficultate : in quibus tanta facilitas, etc."

Queritur de agilitate corporum gloriosorum, quae est una dotium beatorum.

Et queruntur sex. Primum est, An agilitas conveniat corporibus gloriosis ? Secundum est, Quid sit agilitas sive virtus quae ponitur dos ? Tertium, A quo causatur virtus illius agilitatis? Quartum, Utrum uno modo insit sanclis vel diverso ? Quintum, An corpora gloriosa moveantur? Sextum, An moveantur in tempore, an in instanti ?

Ad primum sic proceditur : 1. Omnis motus alicujus organi corporei contrarium habens motum ad motorem, inducit lassitudinem et poenam : talis est motus progressionis omnis hominis : ergo inducit lassitudinem et penam: ergo corpora gloriosa numquam erunt ita agilia, quin ex motu graventur et lassentur. Prima per se patet: quia causa predicati est in subjecto. Secunpa probatur ex hoc, quod ut dicit Philosophus in If de Generatione et Corruptione, in omni corpore mixto terra dominatur : sed hujus motus est ad centrum, et non ante, et retro, dextrorsum, et sinistrorum, secundum appetitum voluntatis qui mnovet in motu processivo.

2. Item, Omnis motus a principio distare faciens, inductivus est corruptionis: talis autem est omnis motus corporis elementati : ergo omnis motus talis corporis inducit corruptionem : sed corpora gloriosa erunt incorruptibilia : ergo non habebunt dispositionem ad hujusmodi motum : ergo non ecrunt agilia, quia agilitas dicit dispositionem.

3. Item, Omnis incorporatio nature intellectualis deprimit eam : sed post resurrectionem anima rationalis est incorporata: ergo deprimit animam ipsum corpus: ergo retardat : ergo impossibile est, ut corpus habeat dispositionem in qua consequatur velocitatem animw : ergo non est agile, quia talis dos ab omnibus ponitur esse agilitas.

4. Item, Motus indeterminati termini voluntarius vel violentus, non est nisi per elementum quod etiam leve est in aliquo, sicut est aer, et aqua, sicut probatur in IV de Calo et Mundo. Ergo non potest esse talis motus in coelo : ergo frustra ad talem motum daretur agilitas.

5. Item, Omnis motus voluntarius et violentus in fine remittitur: constat autem, quod remissionis illius est aliqua causa, cl non nisi gravitas organi: ergo organum non est umquam suflicienter agile : ergo nec agilitatem habebit pro dote.

6. Item, Si quis dicat, quod non remittitur. Conrra : Cui conyenit propria passio, illi convenit subjectum : sed propria passio naturalis motus, est non remilti in fine: ergo ille motus corporis gloriosi est naturalis : ergo naturalis motus ejusdem corporis est ad diversa loca, ante, et retro, dextrorsum, et sinistrorsum, et deorsum, et sursum, quod est absurdum et impossibile.

In conrrarium hujus est, quod dicitur, ;,. .

1. Isa. xu, 81: Current, et non laborabunt, etc.

2. Item, In Litlera dicitur, quod tanta est facilitas, quanta est felicitas. Felicitas autem illa est agilitas ad motum : ergo habebunt agilitatem : et hec sunt verba non Magistri, sed Augustini +.

3. Item, I ad Corinth, xv, 43 : "Seminatur in infirmitate, surget in virtute". Per virtutem autem, ut dicit ibi Glossa quedam, mobilitas intelligitur quae vocatur agilitas.

4. Item, De ratione beatitudinis est ca que sunt de perfectione potestatis habere modo possessionis, id est, ad nutum : sed de perfectione potestatis mobilis in eo quod movetur, est agilitas : ergo corpora gloriosa illam debent habere modo possessionis, id est, ad nutum.

Rusroysio. Dicendum, quod corpora erunt agibilia non tantum ad motum localem, sed in omnia opera quaecumque perpetrare voluerit appetitus qui movet organa, sicut infra patebit.

Av primum ergo dicendum, quod gravitas quae esset in organo ad depressionem virtutis motive si non esset glorificatum, est ex materialitate, et cum tunc omunino vincatur materia per gloriam resurrectionis, cessabit omnino illa gravitas, ita quod nullum laborem inducet virtuti moventi. .

Ad aliud dicendum, quod motus qui mutat aliquid in subjecto, distare facit mobile a suis principiis: sed in quo subjectum uno modo manens, transit ad locum alium de alio, non est talis motus: et ideo perfectis et immortalibus corporibus convenire potest motus localis, et talis est motus organorum in gloriosis corporibus ad nutum virtutis motive, et ideo numquam inducet lassitudinem et penam.

Ad aliud dicendum, quod corpus est cujus motus pertingit ad animam, ita quod ex ipso accipit perfectionem cognilionis et operis, sicut est corpus animale, in quo perficitur anima scientiis et vir— tutibus : et de tali verum est, quod deprimit animam in modo cogitandi et operandi : et hoc intenditur, Sapient. rx, 15, ubi dicitur : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Est etiam corpus sive quod melius est, status corporis, in quo anima nihil accipit a corpore, sed potius omnis gloria corporis est redundantia quedam gloriae et fulgoris anime, et ilJud corpus in nullo deprimit animam, sed obedire aptum erit ad nutum, et illa aptitudo est agilitas ejus.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de motu qui est propter indigentiam cibi vel alterius solatii, quod quaeritur in diversis locis a corpore gravi animato : sed motus qui est in demonstratione glorie et beatitudinis congruentius est in ccelo, quam in alio corpore vel elemento.

Ad aliud dicendum, quod ille motus est ad nutum, et ideo non remittitur, nisi prout nutus voluntatis dictaverit : sed objectum tenet de motu in quo mobile tandem vincit super virtutem moventem : et hoc numquam esse potest in corpore, cujus mobilitas tota causatur a felicitate voluntatis : et hoc est quod dicitur in Litfera, quod tanta est in eis facilitas quanta et felicitas.

Ad aliud dicendum, quod passio na turalis motus est intendi in fine ex victoria generantis super generatum : quantum enim datur generato de forma generantis, tantum etiam datur ei de motu generantis. Et quia per majorem accessum vincit forma generantis privationem rei generate, et confortatur forma generantis in generato, ideo plus habet de motu. Sed non sic est de motu organorum corporis gloriosi: quia ille est in principio et in fine intensus et remissus ad nutum virtutis moventis, ut, sibi sua agilitas sit possessio : quia secundum Philosophum nihil est pars felicitatis et modo beatitudinis habitu, nisi hoc quod modo possessionis habetur ad nutum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17