Articulus 18
Articulus 18
Quid sit dos agilitatis ?
Videtur enim, quod non sit sic nominanda : quia 4. 1 ad Corinth. xv, 43, dicitur ; "Seminatur in infirmitate, surget in vir tute". Dicit ibi Glossa, in infirmitate, id est, immobile, et surget in virtute, id est, mobile, vivum, et vegetatum, et potens, cui nihil noceat : ergo videtur, quod ista dos dicenda sit virtus.
2. Item, Ex illa Glossa ulterius ostenditur, quod eadem sit dos ista cum impassibilitate : quia unus actus unius est habitus : sed unus actus est resistere, et ille est impassibilitatis et virtutis etiam : ergo virtus est impassibilitas.
Videtur enim, quod virtuti potius assimilatur incorruptibilitas, quam agilitas : quia illa dicit robur nature, quod est virtus : ista autem non dicit hujusmodi robur : ergo potius illa, quam ista virtus vocatur.
4. Item, Virtus rem suam dicit in termino : quia, sicut dicitur in primo de Calo et Mundo, virtus est ultimum potentia in re: sed quod differenter hahetur a diversis, non potest haberi a quolibet in termino : ergo videtur, quod illud quod differenter habetur a diversis, non possit dici virtws : sed agilitas differenter habetur a diversis : ergo non potest dici virtus prout convenit unicuique, ut videtur.
5. Item, Cum agilitas dicat dispositionem sive potentiam naturalem ad motum localem processivum tantum, et membra gloriosorum corporum futura sint habilia ad omnes actus, quare potius ista dos nomen accipit a potentia naturali ad motum processivum, quam ad aliud exercitium membrorum officialium ?
Responsio. Dicendum, quod hec dos proprie vocatur agiditas, sicut antiqui eam nominaverunt: et bene concedo, quod agilitas hac vocatur libera possessio et habilitas omnium membrorum similium et officialium ad omnem actum anime exsequendum, ut scilicet in omnibus corpus obediat motori, et in nullo retardetur.
Ad primum ergo dicendum, quod, I ad Corinth. xv, 43, ista dos non vocatur a sua essentia, sed potius a termino quem potest {habere secundum statum perfectissimum humane nature: quia sic dicitur virtus hoc modo quo beatus Dionysius dicit, quod "virtutum est habere virilitatem in omnes secundum difformitatem operationes fortem et incommutabilem, et ad nullam indicatam divinarum illuminationum imbecilliter sc habere." Sic enim dicit perfectionem omnium organorum in omnem voluntatem Dei explendam secundum anime imperium : et ab ista proprietate denominat Apostolus.
Ad aliud dicendum, quod differt ab impassibilitate : quia illa est potentia ad non patiendum, ista autem active potentiae perfectio ad agendum. Et quod Glossa dicit: "Cui nihil noceat," debet intelligi de nocumento retrahente potentiam ab operatione ex hoc quod organum non esset expeditum.
Ad aliud dicendum, quod nulla aliarum dicit ultimum statum potentiae ad operandum quam ista, et ideo dicitur virtus. Impassibilitas autem non dicit ultimum ad opus, sed potius resistens lesivis et nocentibus. Virtus autem precipue est ultimum potentiae active, cujus ultimum in maximo determinatur, ut dicit Commentator ibidem, sicut Her- culis virtus est in vincendo triginta, si non plures vincere possit : sed potentie passive ultimum determinatur in minimo.
On this page