Articulus 19
Articulus 19
A quo causatur dos agilitatis ?
Et objicitur sic : 1. Omnis potentia naturalis ad actum corporeum, causatur a membrorum dispositione : agilitas est hujusmodi potentia : ergo causatur a membrorum dispositione. Prima probatur ex hoc, quod Deus subtilior est quam natura, et natura ingeniatur quodlibet optimo et convenientissimo modo quo esse potest. Szcunpa autem per se patet : quia agilitas precipue est in potentia naturali ad motum processivum.
2. Item, Natura non ejusdem dispositionis instrumenta dat tardo et veloci : ergo videtur, quod nec Deus. Videmus enim, quod tardo dat instrumenta grossa et brevia, scilicet crura, sicut mulieribus : veloci autem dat longa subtilia : ergo videtur, quod sic etiam Deus dat agilitatem.
3. Item, Sicut dicit Aristoteles, ambulatio nuinquam est sine pedibus : ergo nec dispositio ambulationis sine dispositione pedum : ergo motus velocitatis accipitur in dispositione pedum, ut videtur.
In contrarium hujus est, quod 1. Omnes sic erunt agiles : ergo omnes habebunt dispositionem corporis et crurum ad agilitatem, quod falsum est : quia qui modo habent naturaliter crura grossa, etiam tunc habebunt, quia forma membrorum naturalis etiam tunc manebit,
2. Item, Agilitas illa causabitur ex merito voluntatis : ergo potius manifestabitur in voluntatis dispositione, quam nature corporalis.
Responsio. Dicendum, quod in voluntate et anima consistit illa agilitas, et non in membrorum dispositione.
On this page