Articulus 20
Articulus 20
An agilitas uno modo sit in omnibus sanctis ?
1. Unicuique inest, quod est mobile corpus ad nutum esse motoris : et hoc est tota agilitas et tanta quanta esse potest in natura corporea : ergo videtur, quod omnes sancti equalem cum omnibus habeant agilitatem.
2. Item, Si motus eorum localis attendatur, quilibet sanctorum movebitur imperceptibili tempore : hoc autem est minimum tempus quoad nos : ergo quilibet sanctorum cum alio equaliter est velox in motu : ergo ad motum habent agilitatem equalem.
3. Item, Licet stella differat a stella in claritate *; tamen lumen unius eque velociter venit a ccelo ad centrum sicut | alterius : sed hoc modo est resurrectio, ut dicit Apostolus : ergo licet differant in claritate, tamen non differunt in agilitate.
4. Item, Mezeallach in libro de Ordibus dicit, quod omnis stella eque velociter movetur cum omni stella : sed quod una tardior alia videtur, hoc.est ex quantitate sui orbis : sicut orbis Solis habet se ad Lunam in proportione multiplici duodecupla, et orbis Martis ad orbem Solis in sexquialtera, et orbis Jovis ad orbem Solis in duodecupla, et Saturni ad orbem Jovis decupla sexquialtera, et ad orbem Solis in tricenaria. Ergo videtur, quod cum sic sit futura resurrectio mortuorum, quod omnes gloriosi equalem cum aliis habent motum, licet differant in claritate.
In conrrarium hujus est, quod 1. Corona mense pro panibus propositionis * erat interrasilis, et significabat premium beatorum : ergo cum agilitas sit premium vel pars premii, est interrasilis : sed interrasilitas significat quod inequaliter habetur : ergo agilitas inequaliter habebitur in Sanctis.
2. Item, Dotes anime sunt meliores et nobiliores dotibus corporis : sed dotes anime habebuntur inequaliter: ergo et dotes omnes corporis : igitur et agilitas.
Ad primum ergo dicendum, quod licet tempus imperceptibile sit, tamen quia tempus divisibile est in infinitum secundum incrementum virtutis moventis : quia velox, ut dicit Aristoteles, dividit tempus, tardum autem magnitudinem : et ideo etiam in tempore imperceptibili unus movebitur velocius, quam alius si voluerit.
Ad aliud dicendum, quod quilibet habet quantum vult, in hoc quod non plus vult quam habet et quam Deus vult eum velle : tamen non habet tantum unus, quantum alius. Et est simile quia sint duo equaliter justi, uterque habet quantum vult, quia non vult plus quam habet : sed non tamen equaliter habent, quia unus potest esse ditior quam alter.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est simile: quia ille motus est illuminationis, et non illuminantium : et nos loquimur de motu ipsorum luminosorum.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo est, quia secundum naturam nullum corpus movetur in proprio loco, sicut idem Philosophus dicit, quod motus orbis est potius motus sapientis, quam nature : si enim secundum naturam moveretur, impossibile esset, quod motus illius nature non velocius moveretur, sicut major ignis velocius ascendit quam minor. Cum ergo sic stelle moveantur jussu sui motoris, sive ille Deus sit, sive non, possunt habere motum # qualem, licet diversum spatium faciat diversas mobilium distantias. Sed in Sanctis tota vis motus erit ex quantitate sanctitatis :-et cum illa sit differens, sic erit differens agilitas.
On this page