Articulus 21
Articulus 21
An corpora gloriosa movebuntur ?
Videtur autem, quod non : quia 1. Omnis motus fit propter indigentiam : sed nulla est ibi indigentia : ergo nullus est ibi motus.
2. Item, Nullum locum inveniet in quo aliquid novi inveniat quod non habuit in alio : sed ubi nulla potest esse renovatio, ibi nullus potest esse motus : ergo nullus motus potest esse in gloriosis corporibus.
3. Item, Aristoteles in VII Ethicorum dicit, quod omnis motus est propter malitiam : nulla est ibi malitia : ergo nullus motus.
4, Item, Aristoteles dicit, quod bonitatem participare sine motu, nobilius est quam cum motu: sed optimum dandum est corporibus gloriosis : ergo videtur, quod sine motu participabunt beatitudinem gloriz.
5. Item, Mobilissimorum ccelorum quod est empyreum, ponitur non moveri propter statum contemplationis qui in ipso est, cui magis compelit quies quam motus : ergo cum in se nobiliora et melius ad contemplationem ordinata sint sanctorum corpora, videtur quod ipsis debeat dari immobilitas potius quam motus.
In contrarium hujus est, quod 4. Dicitur, Sapient. 1, 7: "Fulgebunt justi, et tamquam seintille in arundineto", etc., in quo, ut omnes fere dicunt, notatur agilitas motus Sanctorum, qui erit ad velocitatem luminis : ergo movebuntur tune.
2. Item, Minus videtur, quod pure spirituales creature moveantur localiter, quam corporales : et illa moventur, sicut probatur per motum Angelorum ; ergo et corporalis creatura movetur : ergo Sancti movebuntur in patria.
3. Item, De perfectione rei mobilis est motus : constat autem, quod omnis substantia animala habens vim motivam, est mobilis : ergo de perfectione illius est motus : ergo cum omnes habeant perfectiones sancti in patria, videtur quod sancti movebuntur.
Responsio. Dicendum videtur, quod Sancti movebuntur quando volent, et quocumque volent, absque omni indigentia. Est enim motus duplex quantum ad finem motus : quidam enim est pro~ pter indigentiam sublevandam, et quidam ad motivam potentiam demonstrandam, sicut cursores frequenter currunt ut ostendant habilitatem suam ad currendum, et absque omni indigentia : et ita movebuntur sancti, ut laudetur sapientia divina in tanta agilitate eis collata. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod ibi est renovatio situs ad minus : sed verum est, quod nihil invenitur de Deo in loco uno quantum ad participationem beatitudinis, guod non inveniatur in alio, licet plus refulgeat in uno quam in alio: sed motus fit in demonstrationem potentia motive, ut laudetur sapientia Creatoris sic ordinantis membra ad motum.
On this page