Articulus 22
Articulus 22
An motus corporum gloriosorum erit in tempore, vel in nunc ?
Videtur autem, quod in nunc : quia 1. Demonstrat Jacobus Benalchindi in libro de Diversitate adspectus lunae, quod omne cujus motus est eque imperceptibiliter ad remotum et propinquum,- movetur in nunc: sed hoc modo, ut dicunt, est motus corporum gloriosorum : ergo est in nunc.
2. Item, Constat, quod differens est agilitas in sanctis : ille autem qui minorem habet agilitatem, movetur in tempore imperceptibili : ergo ille qui habet duplam, movetur in tempore subduplo: et ille qui habet quadruplam, in tempore subquadruplo, et sic de aliis. Ergo contingit, quod tandem aliquis movebitur in nunc.
3. Item, Velocior est agilitas gloriosi, quam alicujus corporis non beati : sed motus luminis non beati est in nunc, ut dicit Philosophus : ergo et corporis gloriosi.
In contRArium hujus est, quod omne corpus quantum si movetur, movetur commensurando se spatio per quod transit secundum terminum a quo et ad quem, et accipit primum et ultimum in spatio : sed a primo et ultimo in spatio (ut dicit Philosophus) causatur prius et posterius in tempore : ergo movetur in tempore composito ex priori et posteriori: ergo non potest moveri in nunc.
Ad ovo ultima ergo dicendum, quod talis processus non valet, nisi contingeret devenire ad corpus quod infinitam haberet agilitatem : hoc enim moveretur in nune secundum documenta quae tradit Aristoteles ante finem VIII Physicorum : sed quia non contingit ad. aliquod tale venire, ideo quodlibet quod est majoris velocitatis, citius movebitur : quodlibet tamen movebitur in tempore, quia augmentum velocilatis est divisibile in infinitum, ita famen quod quodlibet movetur in tempore.
On this page