Text List

Articulus 23

Articulus 23

An corpori glorioso conveniat subtilitas?

ARTICULUS XXIII. An corpori glorioso conveniat subtilitas?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in fine § 1: "Propter quod et spiritualia dicta sunt, etc."

Queritur de tertia dote, quae est subtilitas, sive spiritualitas.

Et queruntur quatuor. Primum est, An corpori glorioso conveniat subtilitas ? Secundum, Utrum idem sit cum spiritualitate, vel quid sit? Tertium, Quanta sit ? Quartum, Utrum equalis sit in omnibus gloriosis ?

Ad primum objicitur sic : 1. Grossum in natura non fit subtile, nisi per materiae rarefactionem : corpus humanum de natura est grossum : ergo non fit subtile, nisi per materie rarefactionem : sed materia non rarefit, sicut supra probatum est : ergo corpus humanum in futura resurrectione non erit subtile.

2. Item, Subtile non invenitur in corporibus, nisi dupliciter, scilicet a dispositione materia, aut bene commiscibile. Et a mixtione non potest dici corpus gloriosum subtile : quia non erunt corpora illa commiscibilia. A dispositione autem materiae etiam non dicitur : quia hoc est rarum, et illa corpora rara non erunt, quia sic ultra propriam staturam et naturalem membrorum figuram extenderentur.

3. Item, Philosophus dicit, quod subtile est partium repletivum, et partis partium : hoc autem subtili non convenit, nisi in quantum querit terminum alienum : sed omne corpus querens terminum alienum, male tenet proprium : sed corpora gloriosa optime tenent terminos suos, melius etiam quam naturalia : ergo corpora gloriosa non erunt subtilia.

4. Item, In vita beati Gregorii Pape legitur, quod ipse missus fuit apocrisarius ad confutandum patriarcham Constantinopolitanum, qui dogmatizaverat corpora nostra in resurrectione futura tenuia sicut venti: ergo hoc dicere est hereticum : sed constat si sunt adeo subtilia, quod spiritualia dicantur, quod sint tenuia sicut venti et vapores : ergo dicere hoc modo tenuia fore corpora sanctorum, est heresis.

3. Item, in libro de Crepusculis scribitur, quod subtile corpus spirituale non potest esse actu fulgidum vel lucens : sed corpora sanctorum erunt fulgida et lucentia : ergo corpora sanctorum non erunt subtilia.

In conrrarivum hujus est, quod 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 44: "Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale": sed omne corpus spirituale est subtile : ergo corpora sancto-~ rum erunt subtilia.

2. Item, Ad Philip. ut, 21 : "Reformabit corpus humilitatis nostre, configuratum corpori claritatis sue": sed suum corpus adeo subtile fuit, quod clausis januis intravit: ergo et nostra ita subtilia erunt.

3. Item, Corpora gloriosa visui non subjacent, nisi miraculose, ut communiter dicitur : hoc autem non potest habe~ re causam, nisi subtilitatem : ergo adeo sunt subtilia sicut aer, vel plus.

Responsio. Dicendum, quod corpora gloriosa absque dubio erunt subtilia : sed haec subtilitas alia est, quam subtilitas elementorum. Est enim duplex subtilitas, scilicet materia, et rarefactionis. Materia est, quando corpus componitur de partibus subtilibus nobilibus : sicut dicimus subtilem esse solem, et stellas, et cetera corpora etherea : et isto modo corpora gloriosa erunt subtilia. Secundo autem modo subtile est, quod rarefactum est vel subtiliter coumminutum : et hoc modo non crunt subtilia.

Et per hoc patet solutio ad primam partem objectionum : quia omnes ille concludunt de subtili per rarefactionem, vel per comminutionem dicto : et hoc modo bene conceditur, quod subtilia non erunt,

Licer autem objectiones in contrarium factae verum concludant, non tamen nisi prima valet : non enim puto esse concedendum, quod januis clausis corpora nostra ingredi possint : et hoc habuisse divinum corpus in quantum divinum est : et hujus ratio supra est expedita.

Ad aliud dicendum, quod non ex hoc sunt invisibilia, sed potius ideo, quia oculus non gloriosus secundum suam potestatem non gloriosam, non potest in corpus gloriosum et beatum, nisi quantum permittit Deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23