Text List

Articulus 24

Articulus 24

An talis subtilitas sit eadem cum spiritualitate ?

ARTICULUS XXIV. An talis subtilitas sit eadem cum spiritualitate ?

Secundo queritur, Utrum idem sit quod spiritualitas, vel quid sit ?

Videtur enim, quod non sint futura spiritualia : quia

1. Spirituale non est, quod nullam habet spiritus proprictatem : sed illa corpora nullam habebunt spiritus proprie~ tatem : ergo non erunt spiritualia. Prima patet per se. Secunpa probatur : Proprie~ tas subtilitatis est non replere locum : et hoc non convenit corporibus gloriosis: sicut nec alie proprietates spiritus.

2. Item, Si secundum Glossam qua est super epist. 1 ad Corinth. xv, 44, ideo dicuntur spiritualia, quia cibis non egent : ergo etiam corpora damnatorum erunt spiritualia, quia non egent cibis, quod est inconveniens.

3. Item, Corpora puerorum in limbo etiam cibis non indigent : ergo secundum illam Glossam, essent spiritualia.

4, Item, Si secundum Augustinum , aliquis dicat, quod ideo erunt spiritualia dicta, quia spiritui per omnia subjacentia. Contra : Hic Sanctorum corpora obediunt spiritui : ergo habent dotem que dicitur spiritualitas, sive subtilitas. Prozatio prime. In Psalmo uxn, 2 "Sitivit in te anima mea: quam multipliciter", etc. Et, 1 ad Corinth. tx, 27: "Castigo corpus meum", etc.

5. Item, In corporibus sanctorum manebunt partes heterogenia et homogeniew : ergo manebunt ibi ossa : ossa autem, sicut dixit Empedocles, componun- tur ex octo partibus, quarum quedam sunt vulcani, et alie terre : ergo numquam erunt spiritualia si remanent ossa : et ossa manebunt ; ergo numquam erunt spiritualia.

6. Si autem dicatur secundum Aristotelem et alios Philosophos, spirituale, vaporabile corpus. Conrra : Tale corpus non est tentivum figure : sed corpora gloriosa tenebunt suam figuram naturalem: ergo non sunt taliter subtilia vel spiritualia.

In conrrarium hujus est, quod dicitur, 1. Matth. xxu, 30, quod in resur- rectione homines "erunt sicut Angeli Dei in celo": ergo spirituales in corpore.

2. Item, I ad Corinth. xv, 44: "Surget corpus spiritale".

Item, Ibidem dicit Glossa, quod erunt spiritualia.

Item, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei dicit hoc : ergo ita est.

Resroxsio. Secundum Glossam super epistolam I ad Corinth. xv, 44, corpus dicitur spiritale, eo quod cibis non egeat. Idem etiam secundum modum loquendi innuit Apostolus, eo quod spirituale opponitur animali : et animale est, quod cibis eget ad sui sustentationem. Wuic autem addendum est quod dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, scilicet quod "spirituale est, quod regimini spiritus non contradicit :" et hoc ex quadam habilitate corporis fit, quia stimulus libidinis est in eo exstinctus, et forma spiritualitas inducta, quae est subtilitas hoc modo dicta, prout in antecedenti problemate dictum est. Unde si quis eam diffinire velit, puto quod sic convenienter dici potest : Subtilitas est dos corporis habile faciens corpus ut moveatur a spiritu, ex omnimoda fomitis remotione, et grossitiae partium materiz,

Ad primum ergo dicendum, quod spi- rituale hic dicitur secundum inductas auctoritates, non a proprietate spirilus, sed quia perfecte a spiritu ad usum possidetur nihil reluctans, sed omnibus modis obediens.

Ad aliud dicendum, quod non indigentia cibi in damnatis non causatur ex aliqua forma nobili, sed potius ex justitia divina etiam inter poenas continente corpora secundum se grossa et ignobilia, ne pena in eis finiatur. Unde si exterius continens cessaret, ab interiori continenti non sustentarentur sine cibis.

Ad aliud dicendum, quod pueri hoc non habent ex dote, sed ab interiori continente : quia aliter in eis deficeret pena damni, quae est carentia visionis Dei secundum quod visio est merces beatorum.

Ad aliud dicendum, quod boni in via non habent perfectam carnis ad spiritum obedientiam : quia caro tum ex fomite, tam ex debilitate remurmurat: sed dos ista dat spiritui corpus ad usum, qui merito possessio nominatur.

Ad aliud dicendum, quod sine preejudicio bene concedo, quod os semper grossius erit quam caro: sed tamen remotis dispositionibus ignobilibus, quae modo sunt, sicut est grossities nimia partium, et indigestio, et non bene commisceri, magis habebit nature subtilitatem : sicut dicimus solem esse subtilis nature, et aurum esse subtilis nature, cum tamen magis sit compactum quam aliquod metallum, eo quod subtiliores habet partes quam metallum, et subtilius sit commixtum melius digestum.

Et notandum, quod directe contra dicta Sanctorum est, si dicatur szdtile prout parvum corpus subtile vocatur et rarum : quia tale corpus in veritate non est organicum, nec animari potest anima rationali.

Ad ultimum bene concedo, quod sic subiile non vocatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24