Articulus 25
Articulus 25
Unde causatur haec subtilitas ?
Videtur autem, quod 1. Causetur per ablationem repletionis a materia: quia subtile est, ut dicunt, quod montem sine montis divisione transibit: et constat, quod tunc corpora gloriosa (ut dicunt) movebuntur in celo sine ceeli divisione: et hoc non posset esse, nisi essent adeo subtilia, quod cum corpore quolibet possent esse in eodem loco: et hoc ulterius esse non posset, nisi tolleretur ab illis corporibus repletio: ergo videtur, quod subtilitas ista causetur ex ablatione repletionis.
2. Item, Omne ignobile tolletur ab elementis: ergo et ab homine, et multo plus: sed ex ignobilitate habet replere: ergo repletio tolletur ab ipso: ergo ex ejus ablatione habet subtilitatem, ut videtur.
3. Item, Locus et locatum erunt proportionata : sed locus corporum gloriosorum est celum empyreum : et hoc est subtilissimum corporum, minime (ut dicunt) replens locum: ergo ita etiam erit corpus gloriosum : ergo ut prius.
4. Item, Avicenna dicit, quod homo ideo accipit animam quae particeps est luminis intelligentia, quia ex naturali commixtione maxime accedit ad cceli equalitatem : sed iste accessus cum natura non possit eum perficere,a Deo in. gloria debet perfici, quia tunc nihil imperfectum relinquetur : ergo tunc habebimus corpora coelestia: ergo ut prius.
5. Item, Hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 40: Sunt "et corpora celestia, et corpora terrestria : sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium." Ergo cum celestia sint dicta spiritualia subtilia ex ablatione repletionis ab ipsis, videtur quod sic erunt spiritualia et subtilia etiam corpora Sanctorum.
6. Item, Hee dos meritorie acquiritur per spiritum nullum locum replentem : ergo videtur, quod talis similitudo spiritus in corpore relinquitur : ergo corpus tunc repletione loci carebit.
In contrarium hujus objicitur sic : Luce, xxiv, 39, dicitur: "Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere". Sed corpus non habens replere locum, non resistit tactui, quod probatur per hoc quod etiam replens tenue non resistit tactui, sed cedit, sicut aer. Cum ergo corpora gloriosa futura sint palpabilia, videtur quod non causanda sit futura eorum subtilitas ex hoc, quod tollatur ab eis repletio.
Sotuno. Ad hoc dico sine prajudicio aliorum, quod non possum aliquo modo intelligere, qualiter aliquod corpus sit corpus, et non repleat locum: secundum enim rationem omnem et philosophiam certus sum, quod absurdum reputatur a Philosophis, qui ex ipsa quantitate dant corpori replere locum, sicut et oportet secundum rationem. Unde videtur mihi, quod licet a multis dictum hactenus sit, et etiam ame quandoque, quod subtilitas corporum gloriosorum tanta sit, quod non repleant locum, eo quod tollatur ab eis vis replendi locum: tamen falsum est. Et dicendum videtur, quod repleant locum, sicut supra est probatum, et spiritualitatem habent corpora potius ablatione fomitis et proprietatum ignobilium materia, quae sunt precipue tres causantes sua ablatione et oppositorum positione subtilitatem in omni eo quod naturaliter est subtile, quarum una est grossities partium commixtarum, non obedientium commixtioni et continuationi corporis, Alia est imperfectum agens ad digestionem et continuationem commiscibilium. Et terlia est imperfecta commistio et continuitas. Unde corpora gloriosa partes habebunt subtiles a Deo ipso commixtas et continuatas, et optime commixtas ad equalitatem complexionis. His enim de causis aliquo modo potest intelligi poni corpus humanum subtile: quia sic dicitur caro subtilis, aurum subtile, et alia corporalia animata, et manimata quae nobilia sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod arsumentum innititur falso, scilicet quod vis replendi locum sit grossities materia. Kit ratio hujus supra patuit.
Ad aliud dicendum, quod non est conditio ignobililatis replere locum : sed potius est conditio quantitatem consequens illius corporis, quod continetur in alio corpore ut in loco.
An axicp dicendum, quod celum empyreum ideo non implet locum, non est iv aliquo : sed si contineretur, repleret locum : et ideo non habet hoc ex natura, sed quia non ambitur alio corpore: et ideo non oportet, quod suum locatum ei in hoc conformetur.
Ad aliud dicendum, quod eclorum orbes inferiores implent locum, et suppositio falsa est, et contra Philosophos, ul supra est ostensun..
Ab aniup dicendum, quod imeritorie acquiritur corpori, non ita guod mutetur corpus in non corpus, et secundum suam naturam non possit esse humanum corpus : sed ita quod efficitur spiriluale in sequendo spiritum, sicul mobile obeliens per omuia suum sequitur motorem, non retractum aliqua corporis gravitate,
On this page