Text List

Articulus 26

Articulus 26

An aequalis sit haec dos in omnibus corporibus gloriosis ?

ARTICULUS XXVI. An aequalis sit haec dos in omnibus corporibus gloriosis ?

Quarto queritur, Utrum exqualis sit hee dos in omnibus corporibus gloriosis ?

Videtur, quod sic : 1. Omnibus enim perfecte caro subdetur, et nullum eorum cibis egebit : ergo videtur, quod omnia corpora equaliter erunt spiritualia.

2. Item, Defectus nature corrigitur a Deo in resurrectione: sed defectus quidam nature formalis est, quod materiam non satis potest.facere subtilem et spiritualem : ergo tunc corrigetur : ergo quod naturale est, omnibus equaliter inest: ergo subtilitas omnibus inerit equaliter.

3. Item, In opposito modo sunt aquales, quia a@qualiter sunt corpora nostra animalia: ergo et in spiritualitate corpora tunc erunt equalia.

In contrarium est, 1. Quod in nulla alia dote sunt zqualia corpora gloriosa : ergo nec in ista.

2. Preterea, Dos hae est pars premii: sed premia omnia differenter et non equaliter habentura Sanctis: ergo et dos ista.

Responsio. Dicendum, quod haec dos sicut et alive inaqualiter habentur, sicut ultimo est probatum.

Dicenpum ergo ad primum, quod licet in omnibus posset dos ista perlicere ad actus predictos, non tamen illi actus ex equali progrediuntur habitu: et ideo actus in bonitate et virtute non sunt equales.

Ad aliud dicendum, quod non est de~ fectus nature, sed natura quaedam quae propter meritum exaltabitur, sicut et in aliis natura exaltatur: anime enim humane non est nimis subtile habere corpus.

Ad aliud dicendum, guod etiam in opposito non sunt equales : quia unus est animalior, quam alius, si animalitas ad actum animalitatis comparetur. Vel posset dici, quod animalitas in homine potius est privatio et defectus, quam habitus: et tunc non sequitur, si aliquid sunt equales in privatione, quod etiam sint wquales in habitu: qui enim equales sunt in cacitate, non oportet equales esse in visu, si visum contingat recipere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26