Articulus 27
Articulus 27
An luminositas possit convenire corpori humano ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in fine §2: "Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut sol, resurgent, etc."
De luminositate enim qua est quarta dos, queruntur hic quinque, scilicet an luminositas possit convenire corpori humano ? Secundo, Quid sit illa luniinositas ? Tertio, Quanta sit? Quarto, Unde causetur ? Et quinto, Utrum equaliter vel inwqualiter eis conveniat ?
Ad primum sic objicitur: 1. Nullum corpus in quo natura opaca dominatur, potest fieri excedens in lumine: corpus hominis est hujusmodi : ergo nequaquam potest fieri excedens in lumine. Prima probatur: quia lumen impeditur ex natura opacitatis. Secunpa scribitur in secundo de Generatione et Corruptione, ubi dicitur, quod in omni corpore complexionato commixto dominatur terra.
2. Item, Inter corpus luminosum et opacumw, est duplex medium, scilicet vicinius luminoso, et hoc est diaphanum, quod secundum Aristotelem, lumine in superficie et in profundo coloratur : et est vicinius opaco, quod est coloratum colore albo, et nigro, et mediis coloribus. Constat autem, quod corpus hominis in natura materi plus accedit ad opacum. Ergo numquam potest esse [uminosum, sed semper remanebit coloratum. Ergo non est ejus dos luminositas, ut videtur.
3. Item, Avicenna dicit in libro VI de Naturalibus, quod omne corpus luminosum constat ex partibus perviis tantum: corpus autem hominis numquam constabit ex partibus perviis tantum : ergo numquam erit perfecte luminosum.
4. Item, Sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xy, 41‘, resurrectio eorum erit sicut claritas stellarum: sed secundum probabiliorem opinionem, quae est Aristotelis, Avicenna, Ptolemei et Commentatoris sui, et Mezeallach, corpora stellarum non secundum se sunt luminosa, sed colorata: ergo nec corpora sanctorum resurgenlium: ergo numquam habebunt dotem quae est luminositas.
5. Item, Diversorum corporum genere et natura, diverse sunt proprietates sed corpora ceelestia et humana sunt genere et natura diversa corpora: ergo diverse erunt eorum proprietates : ergo cum ceelestia sint luminosa, impossibile est humana fore luminosa. Prima patet per se. Secunpa probatur ex hoc quod dicit Aristoteles in XN prime Philosophiez, quod "ceelestia et terrestria non sunt in eodem genere proximo."
6. Item, Corpus unius qualitatis et proprietatis in superficie, est homogenium: sed corpus humanum numquam est homogenium : ergo numquam est in toto luminosum,
facies ejus sicut sol: ubi Glossa sic dicit: "Non substantiam carnis amisit, sed gloriam futures resurrectionis ostendit." Ergo Sancti tunc sicut sol lucebunt.
Ad primum ergo dicendum, quod opacitas a terrestri natura tolletur per merium quod claret in voluntate: et tunc natura terrestris erit splendore plena.
Ad aliud dicendum, quod hoc tenet in distantia corporum, quam potest facere natura: sed meritum est amplioris potontia, quam natura: et ideo de opaco remota opacitate facit superexcedens in lumine, et ultra hoc quod de natura sua est luminosum, et nullum habet meritum.
Ad aliud dicendum, quod Avicenna loquitur de corpore quod de natura partium componentium habct luminositatem, et non de illo cui miraculose datur per macritum.
Ad aliud dicendum, quod stelle in veritate meo judicio naturaliter colorate sunt, sed receptive sunt luminis a sole: et Apostolus non loquitur de claritate quam habent naturaliter, sed potius de illa quam habent a sole: quia in illa similia erunt eis corpora beatorum, licet excedant in lumine.
On this page