Articulus 28
Articulus 28
Quid sit luminositas in corporibus humanis ? et, An interiora membra lucebunt ?
In corporibus enim inferioribus luminositas est forma luminis immutans pervium in superficie et profundo, et terminatum in profundo tantum : sed non talis videtur luminositas in corpore glorioso, quia
1. Sic corpus gloriosum videretur sicut luminosum : et hoc non est verum: ergo videtur, quod non est luminosum lumine corporali corpug gloriosum.
2. Item, Omne corpus luminosum facit actu videre se, et alia corpora circumjacentia: corpus gloriosum non ita facit: non ergo est luminosum lumine corporali.
Si forte dicas, quod luminosa et nobilissima visui non subjacent, sicut dicit Alpetragius : sicut primum nobile secundum naturales, et celum empyreum secundum Theologos : et ita est de beatis corporibus. Contra : Causa hujus, quod alicujus luminosi lumen visui non subjacet, sicut in libro de Crepusculis redditur, est quod hujusmodi luminosum est pervium et rarum: sed talia non erunt corpora gloriosa, ut supra patuit ex prahabitis : ergo hoc non impedit, quin debeant videri.
3. Item, Ulterius videtur, quod non universaliter lumine corporali futura sint luminosa: quia proportio membrorum ad lumen non est una, quia unum est magis terrestre, ut os, et unguis, et ad minus ut caro : ergo non equaliter erunt luminosa, sed secundum terrestre minus, et secundum aereum plus.
4. Item, Elementa extra corpus humanum non equaliter fulgebunt in lumine : ergo nec intra equaliter fulgebunt ipsa membra in quibus plus vel minus dominantur elementa opaca vel pervia.
3. Item, De pulchritudine corporis organici est, quod una pars umbrosior sit alia: sed quidquid est de pulchritudine, non subtrahitur in resurrectione : ergo et ibi una pars plus quam alia lucebit.
Si sic. Contra : Omne actu lucidum, sicut visus probat in sole, stellis, et flamma ignis, et Philosophus dicit, tegit corpora post se existentia : sed exterior superficies corporum gloriosorum lucebit actu: ergo teget interiora : ergo luminositas eorum erit inutilis.
Si autem non lucebunt: tunc non lucebit corpus universaliter in omnibus membris, Preterea hoc est inconveniens : quia interiora principaliora debent esse in premio, sicut principaliora sunt in merendo : ergo magis debent lucere, quam exteriora.
2. Item, Secundum naturam spiritus animales debent esse lucidi, et sanguis rubeus, et vene alba, et sic de aliis: ergo non debent se equaliter habere in lumine.
Ad primum ergo dicendum, quod Sanctorum corpora in potestate habebunt lumen suum continendi et emittendi quando voluerint, sicut in potestate habent videri et non videri a non glorioso : aglorioso autem videntur semper. Ht hoc quidem dixerunt ante me quidam antiqui, et bene ut puto: quia secundum hoc dictum pauciora inconvenientia videntur sequi. Habent autem hoc in potestate propter hoc quod causatum est a merito voluntatis : et ideo cum volunt, videntur, et cum nolunt, non videntur, et immutant corpora cum volunt, et cum nolunt non immutant, sive in profundo, sive in superficie tantum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est cujus lumen agit secundum nature necessitatem : et hoc non est verum de corpore glorioso, sicut mihi videtur.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod illa solutio ad minus non concordat philosophie, licet quidam diligentes figmenta, quandoque cam dederint.
Ad aliud dicendum, quod bene puto concedendum esse, quod equaliter fulgebunt in omnibus membris propter proportionem servandam : et plus non potest haberi vi argumenti.
Ad aliud dicendum, quod nullum membrorum erit umbrosum, nec modo umbram querit membrorum, nisi propter sui actus inhonestatem : et hac inhonestas tunc non est.
Ad 1 quod ulterius queritur, sine prejudicio dicendum videtur, quod differentem lucem habebunt interiora: erit enim sanguis sicut politum aurum rubeum, et spiritus lucidi modo luminis, et nervi modo politi argenti, et corpus exterius pervium sicut porosum, et non sicut diaphanum: esse enim pervium sicut porosum non opponitur luminoso.
On this page