Text List

Articulus 29

Articulus 29

Quanta sit luminositas gloriosorum corporum 2?

ARTICULUS XXIX. Quanta sit luminositas gloriosorum corporum 2?

Tertio queritur, Quanta sit luminositas isla?

Videtur autem, quod sicut solis: quia ita dicitur, Matth. xis, 43: "Tunc justi fulgebunt sicut sol", etc.

Item, Apocal. xu, 1: "Mulier amicta sole", etc.: ergo erit sicut lux solis, et luna, et stellarum.

Item, Sicut scintilla videtur esse lux illa, sicut dicitur, Sapient. un, 7.

Item, Videtur hoc velle Apostolus, I ad Corinth. xv, tl: "Alia claritas solis", etc.

In conrrarnivm hujus est, quod dicitur, Isa. xxx, 26: "Et erit lux lune sicut lux solis, et luc solis erit septempliciter sicué lux septem dierum". Ergo videtur, cum homo melior futurus sit, quod lux hominis excedet lucem solis plus illuminali quam mode.

Responsio. Dicendum, quod in veritate cominuniter tenclur, quod sol redibit ad lucem septem dicrum primorum, quando magis luxit quam modo, antequam Adam peccasset, et propter mundi innovationem septempliciter adhuc excedct, et luna plena stabit: et tunc homo qui impedimentum peccati non habebit, adhuc septempliciter solem excedet in lumine: quid tamen de hoc sit verum, puto neminem diligenter scire, nisi qui tunc merebitur videre quod continget.

Ad ea tamen qua primo inducuntur, dicenduin quod Glossa super illud Matthei, xvi, 2: Lf resplenduit facies efus sicut sol, non comparat soli, ideo quod non sit fatura major gloria resurrectionis, et similiter stellis et lune: sed quia non habuit majora nota hominibus, quibus comparet.

Et per hoc patet solutio ad totum, preter id quod de sapientia est dictum: ad quod puto dicendum, quod scintillis comparat propter fervorem charitatis elevantis Sanctos sicut ignis elevat scintillas. Et fere eodem modo exponit Gregorius illud Ezechielis, 1, 7: "Scintille quasi adspectus aeris candentis".

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 29