Articulus 30
Articulus 30
Unde causetur illa luminositas in corporibus gloriosis ?
Videtur enim Philosophus dicere in secundo de Anima, cap. de visu, quod omne luminosum sive lucidum habet lucidum esse ex convenientia cum perpetuo superius corpore: ergo et corpora gloriosa videntur ita lucem habitura : sed.
1. Constat clementatum complexionatum et compositum ex heterogeniis non posse convenire cum superius perpetuo corpore, quod est quintum ab clementis, et simplex, et homogenium: ergo vide~ tur, quod non ex hoc lucem accipient corpora nostra.
2. Item, Nos videmus, quod inter elementa quaedam lucem accipiunt propter partes ignis, quae sunt in ipsis, sicut nocticula, et squame et spina quorumdam piscium, et etiam ipsa flamma ignis: et iterum videtur, quod hoc non potest esse causa lucis in homine, quia in homine sic non abundat ignis.
3. Item, Sicut dicit Avicenna, ex partibus diaphani congregantis secundum bonam commixtionem causatur aliquid lucens, sicut apparet in crystallo, berillo, adamante, rubino, et quibusdam aliis: et iterum constat, quod homo non congregatur ex hujusmodi partibus : ergo nec ista est in eo causa lucendi.
4. Item, Nos videmus in natura infetiori, quod quanto major est distantia corporum a centro, tanto plus habent diaphaneitatis et luminis : constat autem, quod corpus humanum numquam absolvetur ab eis quae sunt circa centrum: ergo nullam umquam in se habebit causam luminis.
5. Item, In libro qui de sententiis Gracorum in ccelo et mundo, sedecim capitulis distinguitur, videtur dici, quod sol majoris sui luminis quam alie stelle habeat quatuor causas, scilicet puritatem partium, magnitudinem corporis, constantiam sive compressionem partium in continuitate, et nobilitate : constat autem, quod quatuor has causas numquam habebit homo: ergo numquam habebit causam lucendi septempliciter super solem.
2. Item, Apocal. xxt, 23, dicitur de sancta civitate, quod "claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus". Ergo ille splendor est divinus causatus a Deo.
Isaie etiam, ux, 2, dicitur: "Super te orietur Dominus, et gloria efus in te videbitur". Ex quo accipitur idem quod. prius.
Responsio. Fere omnes subtiliores antiquitus de ista questione consueverunt diccre, quod homo constat ex quatuor elementis, et quinto corpore quod est ceelum : et in resurrectione quatuor elementa non erunt in ipso in actu suarum qualitatum activarum et passivarum, sed tantum in actu quinti corporis qui est lucere: et tamen dicunt nobis proventuram esse lucem in resurrectione. Sed quia hoc absurdum est tam in mathematicis, quam etiam in naturalibus, quod corpus quintum alicui misceatur complexionato per substantiam, sed tantum per virtutem: ideo videtur aliter dicendum, scilicet quod tota lux illa causabitur a merito voluntatis, et ideo etiam voluntati subditur : sunt enim dotes corporum causate a dotibus animarum : et lux divine cognitionis in anima, in corpore causat clarilatem, in qua videbitur etiam affectu mentis, sicut modo in vitro cognoscitur color vini, sicut dicit Gre- gorius super illud Job, xxvin, 17 : "Non adequabitur ei aurum vel vitrum".
DicenpuM ergo ad primum, quod per immutationem glorie qua immutabuntur corpora gloriosa, accipient convenientiam cum corpore perpcetuo superius, non tamen ita, quod mutentur in stellas vel in celum, sed quod dispositiones ignobiles detrahentur ab ipsis quae sunt ex inferioribus elementi, et superiorum dispositiones quantum possibile est salva natura assument.
Ad aliud dicendum, quod Dominus tunc intercidet flammam ignis, sicut dicit Basilius, et separabit fulgidum lucens a calido urente : et quantum ad tale fulgidum, nihil prohibet in homine tune magis manifestari partes ignis.
On this page