Articulus 31
Articulus 31
An corpora gloriosa erunt aequaliter lucida ?
Videtur, quod sic : quia 4. Quaecumque reformantur ad unum per similitudinem, squaliter reformantur, nisi impediat natura reformatorum : sed omnia corpora gloriosa reformantur ad unum, scilicet corpus Christi, ut dicitur, ad Philip. III, 24: "Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corport claritatis suae": et natura reformatorum non impedit, quia omnia sunt ejusdem nature : ergo videtur, quod equalia erunt in lumine.
2. Item, oc lumen sequitur naturam corporis humani: sed haec natura convenit Sanctis equaliter : ergo sequela lucis est in eis equalis.
3. Item, Meritum Sanctorum est in anima : ergo et differentia meriti : igitur et in premio debent differre in anima tantum : sed lumen istud est in corpore : ergo. in lumine non debent habere differentiam.
1. Item, In opposito est squalitas, quia damnati equaliter habebunt corpora opaca : ergo et in proposito, scilicet lumine Sanctorum debet esse equalitas.
In conrrarivum hujus est, quod 1. Dicitur, I ad Corinth. xv, 41 et 42: "Alia claritas solis, alia claritas lune, alia claritas stellarum : stella enim differt a stella in claritate. Sic et resurreclio mortuorum". Ergo erit ibi differens claritas.
2. Item, Glossa ibidem sic dicit : "Denario utique id significatur, quem omnes communiter habebunt, sicut est ipsa vita aeterna, ipsum regnum coelo- rum, ipsa claritas resurrectionis : et tamen alius alio magis, alius autem minus fulgebit."
Respoysto. Dicendum, quod Sancti differentem accipient claritatem secundum differens meritum voluntalis.
Ad primum ergo dicendum, quod ad idem reformantur inzqualiter, sed similiter non impediente natura equalitatem reformationis, sed impediente merito voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod sequitur naturam corporis humani sicut subjectum, sed meritum voluntatis sicut causam.
Ad aliud dicendum, quod dubium est, utrum damnati differant in opacitate vel conveniant : sed magis credo, quod differant secundum plus et minus. Si tamen conveniunt, tunc non sequitur argumentum : quia Deus pronior est ad miserendum, quam ad puniendum : et ideo abundanti merito confert etiam in corpore lucem abundantiorem, licet majori iniquitati non infligat caliginem ampliorem.
On this page