Articulus 32
Articulus 32
An convenienter in corporibus gloriosis sint quatuor dotes ?
Videtur autem, quod non sit nisi una : quia 1. Tantum una dos confertur sponse : cum igitur transferentes se secundum aliquam similitudinem se transferant, videtur etiam, quod in spiritualibus debeat poni dos una tantum.
2. Item, Videtur quod due tantum : quia duo sunt quae dotari possunt, scilicet corpus, et anima: ergo et dus dotes.
4, Ulterius, Videtur quod plures, quam quatuor : quia ita dicit Anselmus in Prosologio, ante finem : "Quid amas, earo mea, quid desideras,, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo, fulgebunt justi sicut sol. Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes Angelis Dei : quia seminatur corpus animale, et surget spirituale*, potestate utique non natura. Si longa et salubris vita, ibi sana atlernitas, et aeterna sanitas : quia justi in perpetuum vivent*, et salus Justorum Domino, Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria De®. Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei®. Si melodia, ibi Angelorum chori concinunt sine fine Deo, Si qualibet non immunda, sed munda voluptas, ¢orrente voluptatis tue potabis eos, Deus. Si sapienlia, ipsa Dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicilia, diligent Deum plus quam scipsos, et invicem tamquam seipsos, et Deus plus illos quam illi seipsos : quia illi illum, et se, et invicem per illum, et ille se, et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una voluntas : quia nulla illis erit nisi sola Dei voluntas. Si potestas, omnipotentes erunt sux voluntatis ut Deus sua : nam sicut polerit Deus quod volet per seipsum, ita ili poterunt quod volent per illum : quia sicut illt non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid volent illi : et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitie, Deus suos servos bonos et fideles supra multa constituet® : imo filii Dei et dit vocabuntur et erunt: et ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi, haredes quidem Dei, coheredes autem Christi ‘®, Si vera securitas, certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectis. Deum illud invitis dilectoribus ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale aut tantum bonum est." Ex hoc patet quod plurima sunt quae sponsa fam in corpore quam in anima eternitate percipiet : ergo non sunt tantum quatuor dotes corporis.
Responsio. Dicendum, quod non sunt nisi quatuor dotes corporis, et videtur assignari posse ab intendentibus numerus ipsarum. Sed sufficiat acceptio duplex : aut enim accipitur dos corporis ex parte forme, aut ex parte materia, aut ex parte conjuncti, aut ex parte ejus quod sequitur conjunctum ex forma et materia, quod est potentia naturalis. Et primo quidem modo sumitur luminositas. Secundo autem modo subtilitas, que consistit in subtiliatione partium materia. Et tertio modo impassibilitas. Quarto autem modo agilitas. Possunt iterum assignari et melius penes motum in Deum : et tunc aut est dos inclinans ad motum, aut dicens terminum motus, aut motum ipsum. Et primo modo est subtilitas. Secundo autem modo dupliciter potest sumi, scilicet terminus in conjuncto, et terminus in forma. Et primo modo est impassibilitas accepta ad similitudinem Dei per immutationem qua Sancti immutabuntur ad gloriam : et secundum hoc est claritas : sed penes motum ipsum est agilitas.
Ab primum ergo dicendum, quod non probatur per hoc argumentum, nisi quod una dos est in communi: sed tamen in specialt multa dantur pro dote.
Ad aliud dicendum, quod per hoc probatur, quod homo secundum duo dotatur : sed non sequitur, quod dos sua sit in duobus tantum.
On this page