Articulus 33
Articulus 33
An in damnatis maneant defectus naturales ?
1. Corpus compositum ex contrariis a talis corruptionibus non continet, nisi gratia: sed gratiam numquam habebunt: ergo talibus defectibus subjacebunt.
2. Item, Nullum bonum meruerunt damnati : sed injuste datur, quod preter meritum datur: ergo nullum bonum datur eis: sed unum de pracipuis bonis, est incorruptio : ergo illa non datur eis: ergo erunt in corporibus corruptibiles ex complexionis corruptione: et ita ut prius.
3. Item, Quod ex peccato est inductum, non debet minui per peccatum: sed corruptiones hujusmodi induct# sunt ex peccato: ergo cum multa peccata sint addita originali peccato in damnatis, non debet in eis minui hujusmodi corruptio humorum, qua inducit corporales infirmitates et deformitates.
4. Item, Hoc videtur, Isa. xiv, 41 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Et, ibidem, ¥. 19: Quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus, etc.
In contrarium hujus est, quod Omne corpus habens hujusmodi corruptiones, tandem destruetur: sed corpora damnatorum numguam destruentur: ergo non subjacent hujusmodi corruptionibus.
2. Item, Tales corruptiones sunt a defectu nature: omnem enim defectum nature auctor nature corriget: ergo et illum: ergo non permittet eum in damnatis.
3. Item, Apostolus, I ad Corinth. xv, 32, dicit, quod omnes "mortui resurgent incorrupti", sed soli electi immutabuntur, ut supra habitum est : ergo nulla corruptio est in damnatis.
Quop esr concedendum, quod damnati nullam habebunt ex vitio complexionis corruptionem febrilem, nec ex vitio compositionis corporis membrorum defectum.
Ad primum ergo dicendum, quod justitia Dei in poenis continet corum corpora: unde quod objicitur, verum est de bonis, vel objectio fundatur super falsum.
Ad aliud dicendum, quod licet nullum bonum meruerunt, tamen esse, vivere, et sentire, et ratiocinari habent, quae sunt bona: et ita habent incorruptam substantia permanentiam, quae bona est: sed ad augmentum sue pene est: et ideo licet sit bonum, non tamen datur eis ad bonum, nisi hoc modo quo bonum justi-~ tiae est bonum simpliciter, licet malum peenale sit latroni.
On this page