Text List

Articulus 34

Articulus 34

An corpora damnatorum ardeant, et non comburantur ?

ARTICULUS XXXIV. An corpora damnatorum ardeant, et non comburantur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, Fi, "Si vero quaeritur de corporibus malorum, etc."

Videtur esse impossibile quod dicit, quod corpora ardcant, et non consumantur.

4. Dicit enim Philosophus, quod omnis passio magis facta, abjicit a substantia : sed illa passio est maxime facta, quia agens omnem excellit passionem : ergo maxime abjicit a substantia: ergo tandem consumet substantiam.

2. Item, Idem dicit, quod omnis actio est per assimilationem, quia agens vult assimilare sibi patiens : sed actio est inter ignem et corpus damnati: ergo tandem ignis assimilabit sibi corpus: ergo videtur, quod convertetur in ignem.

3. Item, Constat, quod ignis movet corpus :sed motus ignis finitus est: ergo ille motus motus tandem veniet ad finem: sed nullus potest esse finis, nisi motum assumat speciem et formam moventis: ergo quandoque damnatorum corpora accipient speciem ignis: ergo quandoque erunt ignis et non humana corpora.

4, Item, Omne recipiens qualitatem alicujus agentis disponentem aliud ad speciem, si ultimabitur in eo qualitas illa, de necessitate recipiet speciem: sed corpora damnatorum recipiunt caliditatem, qua est qualitas disponens ad speciem ignis, et ultimabitur in cis qualitas illa: ergo necessario mutantur in ignem: ergo mutantur a specie et natura humana.

5, Item, Omne agens dividens corpus physicum, de necessitate corrumpet ipsum, si confortatur actio: calor ignis agit dividendo corpus physicum hominis: ergo si confortatur actio, de necessitate corrumpet ipsum. Propator prima ex hoc, quod nullum corpus physicum est divisibile in infinitum, quin dividatur aforma physica, Srcunpa autem supponitur: quia aliter non lederet intus ignis, nisi divideret corpora: et constat, quod actio ignis confortata est vehementer : ergo consumet substantiam corporum damnatorum.

6. Item, Corpora damnatorum sunt materia ignis inferni, aut propria, aut aliena. Si propria: tunc corpora damnatorum sunt ignis, quia propria materia ignis habet speciemignis pro forma. Si aliena: tunc objicitur sic, Omnis aliena materia ignis transmutatur ab igne si agat in ipsam: sed ignis inferni agit in corpora: ergo transmutat ea: ergo corrumpendo agit in ea.

7. Item, Omne agens tantum agit, quantum dat passivo de specie: sed ignis inferni maxime agit: ergo plurimum de specie sua dat damnatis: ergo ma-~ xime transmutat eos a specie propria, id est, humana: ergo non remanebunt homines.

In contrariuM est, quod 1. Dicitur, Apoc. ix, 6: "Desiderabunt homines mori, et mors fugiet ab eis." Ergo videtur, quod numquam possint consumi ad mortem : ergo videtur, quod corpora corum incorrupta semper teneantur.

2. Item, Bernardus dicit, quod "sic moriuntur damnati, quod numquam permoriuntur." Et ex hoc sequitur idem quod prius.

3. Item, Isa. uxvi, 24: "Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur." Ergo ipsi sine consumptione semper cre~ mabuntur in igne.

Responsio. Dicendum, quod in veritate ea quae dicuntur in Litfera, fidelia et vera sunt, et absque dubitatione tenen~ da. Conservans autem damnatorum. corpora, est justitia Dei in poenis: et hae credenda sunt potius, quam discutienda. Ne tamen omnino nihil videamur dicere, sciendum quod sensibilia dupliciter agunt in organa sensuum, scilicet actione nature, et actione anime. Actio nature est cum consumptione et contrarietate: et puto bene, quod talis non potest esse in aliquod corpus, nisi ipsum corpus consumatur. Sed actio anime est per receptionem intentionis ad affectum doloris vel delectationis: et de hoc dicemus secundum possibilitatem nostram in questione de sensibus corporum resurgentium infra: et talis est actio in inferno, que est ad sensus immutationem, sine consumptione substantia.

Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus loquitur de actione nature, que non est tantum actio ad sensus immutationem : et non de actione anime, quie nihil abjicit a substantia.

Ad aliud dicendum, quod ibi fit assimilatio talis, qualis est inter sensum et sensibile, hoc est, quod species sensibilis sit in sensu per intentionem contristantis, sed non per esse quod habet in materia.

Ad aliud dicendum, quod motus fit ad impressionem intentionis, et est finitus, sed nonad formam dantem esse: quia aliter illa corpora in ignem converterentur.

Ad aliud dicendum, quod recipiunt intentionem qualitatis prout ipsa est excitatio doloris et tristitiae ex calore: sed non prout est forma transmutans materiam ad speciei abjectionem, et alterius forme inductionem.

Ad aliud dicendum, quod agens actione anime, non agit dividendo, sicut patet in omnibus sensibilibus agentibus in organa sensuum, si actio anime ab actione nature dividatur.

Ad aliud dicendum, quod impii sunt materia aliena dissimilis speciei agentis, sicut sensus in potentia suscipit speciem objecti ad tristitiam, vel delectationem : et ex hoc non sequitur aliqua commutatio corporum.

Ad aliud dicendum, quod dat speciem secundum actionem anime, et non nature: et ideo non sequitur, quod convertat inignem. Hee autem solutio melior est secundum rationem, quae in hac materia potest esse: et ideo diligenter est notanda.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 34