Articulus 35
Articulus 35
An anima patiatur in corpore, vel a corpore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, in medio: "Sicut anima cujus potentia corpus vivit, etc."
Et secundo, Quare corpori damnato non potest attribui nisi alter modus passionis, cum duo sint modi passionis animati corporis ?
Ad primum sic objicitur: 1.Omne agens fortius est patiente : sed nullum corpus fortius est animo patiente qui est spiritualis : ergo nullum corporale potest agere in animum. Prima harum scribitur ab Augustino in libro XII super Genesim ad litteram: et secunda, et etiam conclusio.
2. Item, Corpus et animus se habent ut motor et mobile: et animus est motor, corpus autem est mobile: sed omnis motor agit in mobile, non patiens ab ipso secundum quod hujusmodi: ergo animus agit in corpus, non passus ab ipso secundum quod hujusmodi : ergo non potest pati in corpore, ut videtur.
3. Item, Quod nullius est susceptibile transmutalionis, nullius est susceptibile passionis : sed anima nullius susceptibilis est transmutationis: ergo nullius susceptibilis est passionis: ergo nec a corpore patitur, nec ab aliquo alio. Prima constat : quia omnis passio est secundum aliquam transmutationem. Secunba scribitur in primo de Anima, ubi Philosophus reprobat dicta Platonis.
4, Item, Quod nullum omnino habet contrarium, impossibile est pati omnino: sed anima nullum habet contrarium : ergo impossibile est eam pati, sive in corpore, sive extra corpus.
1. Nos experimur timores et tristitias quas non experiuntur non habentia animas sensibiles : ergo anima subjaccre videtur passionibus.
2. Item, Damascenus dicit, quod "anima compatitur corpori, licet non commoriatur corpori:" ergo patitur.
3. Item, Vult Philosophus, quod in quibusdam corporis motus perveniunt ad animam et transmutant ipsam : ergo etiam corpus imprimit passiones animabus.
Responsio. Dicendum_ quod in veritate itaest, et Augustinus videtur ita determinare, quod anima non patiatur a corpore incorpore: sed passione facta in corpore anima punit seipsam affectu doloris et compassionis.
Quod qualiter sit ad intelligendum, sciendum quod nullus motus, vel passio affectionis alicujus sit in anima, nisi fiat prius apprehensio de re faciente illam passionem, sive affectionem : apprehensio autem per acceptionem speciei est sensibilis per sensum vel imaginationem : et ideo in corpore non fit passio doloris, nisi per sensum vel imaginationem : hoc autem quod est in sensu, sive in imaginatione animz, est species spiritualis simplex et non forma corporalis: unde immediatum faciens dolorem in anima, est intentio spiritualis rei contristantis accepta in vi aliqua anime : et ideo dicit Augustinus, quod non patitur a corpore, sed a seipsa accipiente hujusmodi speciem rei contristantis.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia licet primum agens sit corpus, tamen proximum est intentio spiritualis ab anima apprehensa.
Ad aliud dicendum, quod anima a corpore ut est corpus non movetur: tamen motus corporis pertingunt ad ipsam per anime operationem, hoc modo quo operatio quaedam est apprehendere rerum circumstantium formas.
Ad aliud dicendum, quod anima secundum se accepta, id est, denudata a corpore,naturaliter non habet transmutationem aliquam : sed in corpore transmutatur per accidens, scilicet transmutatione facta in corpore. Transmutatur autem modo predicto : et hoc modo non negat Aristoteles, sed potius probat, quod anima movetur per. se.
Ad aliud dicendum, quod anima secundum se non habet contrarium, neque secundum se patitur, in quantum tamen est forma et motor conjuncti, accipit ut contrarium id quod dissolvit conjunctum: et in illus specie apprehensa punitur et dolet.
Ejus autem quod objicitur in contrarium, patet solutio per se. Tamen sciendum, quod licetista solutio sit secundum Augustinum, est tamen aliquantulum contra dicta Aristotelis: quia ipse non vult, quod apprehendere sit agere, sed potius pati : et secundum eum addendum est, quod motus qui fit per corpus, matenialiter se habet ad animam, et non ut agens : sed quia ministrat materiam coenitionis, et anima adhibet formam, ideo verum est quod dictum est in solutione per totum. Hoc etiam supra notatum est.
On this page