Articulus 36
Articulus 36
Quare non potest attribui corporibus damnatorum alius modus passionis ?
Videtur enim, quod uterque : quia 4. Corpora damnatorum sunt calida : sed si calidum ageret tantum actione anime, et non actione nature, non posset dici, quod essent calida: ergo calidum agit in ea actione nature. Prozatur prima ex fide. Secunpa autem constat per philosophiam : quia non dicitur anima calida ex apprehensione calidi, vel etiam ex affectu calidi: et sic constat proposi-~ tum.
2. Item, Si non ageret nisi actione animez: tunc esset passio illorum corporum, sicut est passio in somno ad imaginationem terribilium prasentialiter affligentium hominem : et sic non in veritate paterentur, sed phantastice solum, quod est absonum, quia hoc generaret heresim : ergo patiuntur actione nature.
3. Item, Si paterentur actione anime et non nature : cum actio anime equaliter fiat praesente re et absente, non oporteret ibi ignem esse ubi patiuntur, sed sufficeret ignis imaginatio: et hoc iterum est absurdum : ergo videtur, quod actione nature patiuntur.
Tx conrrarntum hujus sunt objecta supra inducta : quia illa necessario videntur concludere, quod actione naturw non patiantur, vel etiam si utraque actione, nature scilicet et anime, patiantur.
Responsio. Sine prejudicio dicendum, quod veritatem hujus questionis neminem puto scire, nisi cui Deus revelaverit, sicut in sequenti capitulo dicitur ex verbis Augustini. Sine prejudicio tamen dico, quod actione anime tantum patiantur, actione dico, quae est sensus: quia ibi oportet organum actualiter immutare, et etiam speciem sensibilis in anima fieri.
Et hoc qualiter sit, possumus imaginari per simile : sicuf si ponamus per impossibile separari modo actionem animae in qualitatibus tactus ab actione nature: si enim tunc calidum agat in tactum, necessario erit presens tangens : quia aliter non esset tactus, et oporteret fieri immutationem organi: quia aliter non deferretur species ad vim anime, que est tactus, et oporteret speciem ut contrariam conjuncto recipi ab anima : et tamen quia agens esset spirituale, nihil abjiceret a substantia, et uno modo substantia sua remaneret si passio remaneret.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc esset verum, si non esset hic actio per sensum: in illa enim quae est per sensum, corpus disponitur qualitate sensibilis, et denominatur ab ipsa, precipue in tactu : sed si fieret imaginando tantum, quae imaginatio non exigit tactum presentis rei quae facit passionem, tunc valeret objectio.
On this page