Articulus 37
Articulus 37
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Quari etiam solet, An daemones igne corporali ardeant ?"
1. Dicit Damascenus‘, quod ignis ille non est corporeus, sed qualis utique Deus novit : ergo non ardent igne corporeo.
2. Item, Boetius dicit in libro de Dua- bus naturis in una persona Christi, quod nulla est actio et passio eorum, quorum nonest materia una: sed ignis corporei et demonum in corpore eorum non est materia una : ergo ille ignis non agit in damones,
3. Item, Omnis actio est per contactum, ut dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, et in sextodecimo Animalium: sed inter ignem et daemones non est contactus: ergo ignis non agit in daemones. Prosario medic. Contactus est eorum, quorum ultima sunt simul: sed daemones cum sint spiritus, non habent ultima : ergo constat propositum.
4. Item, Contactus physicus est, quando utrumque tangentium immutatur ab alio : et constat, quod ignis a dwmone non immutatur.
5. Item, Actio omnis est inter contraria; sed inter ignem et daemones nulla est contrarietas : ergo nulla actio : ergo inter eos nulla erit actio, yel passio.
6. Item, Quod insusceptibile est speciei agentis, nihil recipit de actione ipsius, et nihil patitur ab ipso : sed demon cum sit spiritus, non est susceptibilis speciel agentis, quia numquam potest dici spiritus calidus : ergo nihil suscipit de actione ignis, et nihil patitur ab ipso.
In conrrarivm hujus sunt ea quae dicuntur in Litfera, et sulficiant : quia in Littera dicitur, quod stagnum ignis et sulphuris corporeus ignis erit, etc.
Responsio. Absque dubietate corporeus ignis cruciat daemones : quod fide teneo : quamvis non plenarie sit intelligibile, tamen sic potest dici ad intelleclum, quod ignis ille corporeus potest accipi dupliciter, scilicet ut instrumentum divine justitiae vindicantis peccatum commissum contra Deum: et ut elementum corporeum. Et primo quidem modo habet corporeus ignis vim incorpoream affligendi etiam naturam nobiliorem se, dummodo sit sub peccato. Secundo autem modo non habet. Et prima quidem vi quae datur per justiliam divinam, agit in spiritus demonum.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus intelligit de affligente immediato, de quo, ut ante est dictum, affligens est in corpore species, qua est intentio recepta in spiritu apprehendente suam afflictionem : tamen agens primum est corporeum,
Ad aliud dicendum, quod verum est de agente secundum vim elementi tantum, vel secundum vim simplicis corporis naturalis : sed agens in vi divina que est vis instrumenti divine justitiae ad vindictam inigquitatis, est amplioris virtulis : et idzo aget etiam in illud quod non est secum communicans in materia,
Ad aliud dicendum, quod contactus duplex est, scilicet per modum diffinitionis, et per modum conjunctionis corporalis. Et primo modo dicitur contingi quod conjungitur essentialiter, et prasentialiter continetur in aliquo: et hoc modo contingunt deamones ignem, quia in ipso presentialiter includuntur : sed non secundo modo.
Ad aliud dicendum, quod est contrarietas hic ad ignem secundum quod est instrumentum Justitia Dei: quiasic suum contrarium est justitia divine contrarium, sicut furtum ponitur esse contrarium furcis vel patibulo.
Ad aliud dicendum, quod in veritate substantia intellectualis non proprie dicitur calida, sed magis proprie dicitur adusta etiam quam calida, nisi dicatur calida per intentionem calidi apprehensam: et hoc est improprie dictum, quia illa intentio est spiritualis. Vel forte potest dici, quod ut ignis est instrumentum divine justitie, potest imprimere qualitatem suam in substantiam intellectualem. Sed primum melius est, quod non sit calida, sed potius adusta per ignem, prout est instrumentum justitiz vindicantis in poenis: quia cum caliditas forma sit corporalis, non potest intelligi, qualiter sit in substantia pure spirituali : et forte hac necessitate constrictus dixit Augustinus in Lidfera, quod daemones in igne habent corpora aerea: quod tamen non tenet Ecclesia : et ideo primo modo est dicendum.
On this page