Articulus 38
Articulus 38
An ignis infernalis sit corporeus ?
Videtur hoc esse falsum ratione prime partis et secundae. 1. Ratione quidem prime partis: quia statim in sequenti capitulo dicet, quod constat animas igne materiali corporalibus flammis esse cruciandas : ergo scitur cujusmodi sit.
Pro secunda autem parte dicitur, Isa. xiv, 9: "Infernus subter conturbatus est in oceursum adventus tui". Ergo infernus est subtus : ergo est in terra.
3. Item, Eccli. xxiv, 45: "Penetrabo omnes inferiores partes terrae", et insptciam omnes dormientes. Et loquitur de descensu ad inferos: ergo est in inferioribus partibus terra.
4, Item, Isidorus in libro Creaturarum : "Soletluna ad occasum non venient, ne impli sub terra positi sua luce fruantur." Ergo impii positi sunt sub terra : sed impii sunt in inferno : ergo infernus est sub terra.
5. Item, Job, xvi, 16: "In profundissimum infernum descendent omnia mea," etc. Ibi Glossa: "Quantum ad celsitudinem cceli aer iste inferius est, quantum ad aeris altitudinem terra inferius jacet, quantum vero ad altitudinem terre illa loca inferni qu superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco profundissimum infernum dicit." Ergo limbus patrum est sub terra, et adhuc inferius illo est infernus, et sic iterum habetur propositum.,
G. Item, Omnis ignobilitas debet locum infimum retinere : sed omnis ignobilitas est in inferno : ergo infernus debet esse in loco infimo : ergo in medio terre esse debet.
7. Item, Contraria merita sunt in Sanctis et unpiis: sed Sancti per merita ascendunt ad lvcum altissimum: ergo impii per contrarium descendere debent ad locum infimum: hoc autem est terrae medium : ergo quoad medium terre debent disponi damnati.
8. Item, Terram dilexerunt mali, sicut Sancti ceelum: ergo eque justum est, quod isti ponantur in medio terra, sicut quod Sancti ponantur in medio ceeli.
In contrartum hujus est, quod ad decorem justitiae pertinet, quod in eodem loco quis puniatur, ubi peccavit: sed peccaverunt hic: ergo videtur, quod infernus hic esse debeat.
Responsio. Dicendum, quod in ista questione ultra dicta Sanctorum nihil est dicendum: quia ratio nihil omnino facit hic, sed in toto standum est dictis illorum qui revelationem a Spiritu sancto acceperunt. Illi autem dicunt, quod ignis sit corporeus, et infernus in terra: et hoc ideo tenendum et credendum est.
Ad dictum autem Augustini dicendum, quod ipse dicit non asserendo, sed tamen ipsemet magis putat ita esse, quam aliter: et forte quod Augustino non fuit plene revelatum, aliis Sanctis plene revelatum fuit. Et secundum hoc non est contradictio in Litlera.
Vel dicatur, quod Augustinus dicit non esse dubitandum de specie ignis, sed de modo et virtute qua affligit animas : quia illa est valde latens.
Ad aliam partem bene concedo, quod. est sub terra, sicut probatum est: sed dictum Augustini intelligitur de loco determinato, utrum in centro vel extra centrum sint loca illa : quia etiam secundum poetas de hoc dubium est. Et Isaac videtur velle, quod peccatores deprimentur sub orbe tristi, et gravabunt eos ibi peccata sua. Zriséis autem orbis vocatur a Philosophis pars orbis sinistra, quae expanditur supra quartam partem terre, que supponitur quarte habitabili : et de hac sententia videtur Isaias, sicut infra patebit.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non potest esse : quia omnis habitatio Sanctorum tunc purgabitur: et ideo mundus quoad habitationem istam in qua Sancti meruerunt, innovabitur': et — ideo abjicientur ab ipso cadavera feetida damnatorum, ut etiam profundetur ju- stitia in loco qui congruit peccato ipsorum damnatorum, sicut probalum est in objectione.
On this page