Text List

Articulus 39

Articulus 39

An ignis corporeus ste esse possit, utnon destruatur ?

ARTICULUS XXXIX. An ignis corporeus ste esse possit, utnon destruatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, post initium : "Teneri autem per ignem spiritum dicimus, etc."

Et queruntur duo, scilicet an ignis corporeus sic esse possit, quod non destruatur ?

Et secundo, An hoc verum sit, quod hoe sit eis tormentum, quod ignem videant et sentiant ?

Ad primum sic objicitur: 1. Locus est conservativus locati, ut dicit Philosophus : ergo omne quod naturaliter est in loco aliquo, si diu est extra suum locum, ubi sit, .destruetur: sed ignis inferni est verus ignis, et est a principio mundi extra suum locum : ergo destruetur.

2. Item, Avicenna dicit in prima Philosophia, quod nulla causa est, quod hee pars materi facta est terra, et hac pars aer, et alia pars ignis, nisi quod frigiditas tali vel tali loco naturalis vel caliditas invenit ipsam, et convertit in aerem velin terram : sed constat, quod nulla frigiditas terre est ita naturalis sicut illa quae est in medio terre : ergo convertet in terram, quidquid est in medio: et per consequens ignem inferni convertet in terram.

3. Item, Elementa convertuntur ad invicem, et convertuntur in virtutem et speciem dominantis: sed constat, quod in centro terre nullum elementum ita dominatur sicut terra : ergo omne quod ibi est, terra convertet ad naturam et speciem suam: ergo ignis inferni necessario in terram convertetur.

4. Item, Aristoteles probavit necessario, quod quantum datur alicui de natura speciei, tantum datur ei de loco illius nature et de motu ad locum illum: ergo et e converso quantum datur alicui de loco alicujus nature, tantum datur ei de specie et natura locati et in loco illo : sed nullus locus est ita naturalis terre sicut locus medie terre : ergo quidquid est ibi, naturam et speciem terre accipiet : ergo in terram convertetur.

5. Item, Violentia nulla est perpetua, quia aut liberabitur res, aut corrumpetur : constat autem, quod ignis violenter est deorsum : ergo non perpetuo est ibi, quia vel corrumpetur, vel evolabit si cessaverit prohibens : et ex hoc sequitur idem quod prius.

6. Si forte dicas, quod non est ibi violenter, sed naturaliter : quia duplex est motus ignis. Unus quem habet secundum naturam forme : et ille est ascendere sursum. It alius quem habet natura matcrie : et ille est, quandoque deorsum, et tunc etiam ignis movetur deorsum, quia sequitur suam materiam, sicut lignum inflammatum movetur deorsum. Contra : Illa non est propria materia ignis, sed aliena : quia propria materia ignis ascendit : ergo ipsa incipit vincere, quando venit ad centrum : et ita iterum ignis peribit.

Ulterius etiam hic videtur, quod ille locus in capacitate non sufficiat : quia

1. Quanto elementum est rarius, tanto majorem querit locum : sed ignis est rarissimum elementorum : ergo querit focum majorem omnibus elementis : sed medium terre est locus minimus : ergo videtur, quod ibi non possit esse ignis,

2. Item, Cum sit minime capacitatis locus ille, videtur quod non possit capere hominum partem majorem : et ita nihil esse videtur, quod dicitur de loco illo.

Qualiter autem ignis ille in animas agere possit, ante est habitum in simili, qualiter possit agere in daemones.

Responsio. Dicendum, quod ignis est ibi in fortissima caliditate, cui caliditati nihil est comparabile : et hoc intelligendum est sic : Ignis cui naturale frigus circumponitur et est in materia solida, semper simul colligitur, et habet caliditatem calcatam et congregatam magis quam ille qui est in materia_rara : et talis est ignis inferni.

Unne dicendum ad primum, quod Deus ipse conservat ignem, secundum quod est instrumentum justitiae vindicantis. Et hoc est quod dicitur Isaiz, xxx, 33.: Flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.

Ad aliud dicendum, quod ignis ille non naturaliter ibi generatur, sed potius materia omnis ignobilitatis mundi congregatur ibi virtute divina.

Ad aliud dicendum, quod sequeretur, quod hoc esset verum, si virtus justitiae divine ignem illum non conservaret.

Ad aliud dicendum, quod violentia non potest fieri alicui creature a Deo: quia omni creature innata est obedientia sui Creatoris : et taliter ignis ille stat in medio.

Ad aliud dicendum, quod ignis ille secundum quod consideratur ut instru- mentum justitiae divine vindicantis peccata, tunc propriissima materia ignis sunt damnati : et ideo etiam efficacissime convalescit in eis, et non exstinguitur ; et haec est propria consideratio conservationis ipsius.

Ad hoc quod ulterius queritur, dicendum quod hoc non est verum, nisi de igne secundum naturam elementi considerato : ille enim qui habet virtutem vindicandi in peccatores, magis querit materiam in qua constent partes ejus et congregentur, ut calidior fiat, sicut dictum est : et ideo querit locum strictum.

Ad aliud dicendum, quod in amplitudine necessaria numquam deficiet infernus : quia dilatavit animam suam absque ullis terminis : sed tamen bene credo, quod constricti et commassati jacebunt damnati in ipso, et hance capacitatem bene sufficit terre concavitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 39