Text List

Articulus 40

Articulus 40

An idem sit damnatis ignem videre et in tgne cruciart ?

ARTICULUS XL. An idem sit damnatis ignem videre et in tgne cruciart ?

Secundo queritur, An verum sit quod dicit, quod idem sit eis in igne cruciari, quod ignem videre et sentire ?

Videtur autem, quod non: 1. Intentio enim non habet urere hoc cui inest : quod patet quando videmus ignem, quia species ignis in oculo non urit oculum. Similiter quando intelligimus ignem, species ignis non urit intellectum. Et similiter est de imaginatione. Ergo videtar omnino nihil dicere, quod hoc sit eis in igne cruciari, quod ignem videre.

2. Item, Si intentiones anime solum sint et per se non relate ad res, non movebunt ad dolorem vel tristitiam, sicut dicit Aristoteles : sed iste intentiones ad res referri non possunt sine sensibus corporalibus, qui non sunt ibi : ergo videtur, quod non movent animas ad dolorem vel tristitiam.

3. Item, Sensus in actu non fit nisi per harmoniam complexionantium : sed illa non sunt in anima exuta a corpore : ergo non habent sensum in actu : ergo nec visum : ergo non vident ignem.

4, Si forte dicas, quod de intellectuali visione intelligitur. Contra : Visio intellectualis fit per species abstractas ‘ab omni consideratione et appenditiis materi : tales autem species non transmutant aliquid : ergo tali vistone numquam anima transmutatur : ergo videtur, quod nec patitur nec dolet de tali visione : et sic nihil est quod in Zitlera dicere videtur.

Responsio. Dicendum, quod istud meo judicio intelligitur de visione intellectuali cum praesentia rei in qua videns teneatur. Et dico, quod apprehensio ignis duplex est, scilicet ut talis nature sive elementi, et haec non punit: et ut instrumenti justitia vindicantis, et sic apprehenditur ut contrarium iniquitati : et cum teneatur virtute Dei in igne, affligilur in ipso.

Ad primum ergo dicendum, quod intentio non comburit, sed potius affligit spiritum secundum quod est accepta ignis prescntis et continentis spiritum, quam vim habet ignis in quantum est instrumentum justitix divine, ut dictum est : sicut etiam materiam quamdiu anima est In corpore, intentio non affligit : sed intentio agentis praesentis et irruentis in corpus, affligit animam, ut supra dictum est.

Av auiup dicendum, quod intentio ista refertur ad rem, scilicet ad ignem, qui presentialiter tenet et agit in spiritum per virtutem supra dictam.

Ad aliud dicendum, quod sensus non sumitur hic proprie : non enim in anima

exuta a corpore est sensus, nisi in radice potentiae sensitive : sed sumitur penes experientiam afflictionis quae est per ignem, sicut etiam daemones qui non habent sensibilem animam, ignem sentiunt, id est, experiuntur, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de intellectu speculativo, sed non de practico sive affectivo, qui accipit ut triste speciem apprehensam rei habentis virtutem tenendi spiritum, et agendi in contrarium spiritus est factus : quia ad illam visionem sequitur afflictio maxima. ,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 40