Text List

Articulus 41

Articulus 41

An anima sit effigiata ut corpus ?

ARTICULUS XLI. An anima sit effigiata ut corpus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : "Profiteri animam habere posse similitudinem corporis, etc."

Videtur mentiri et heresim dicere : quia 1. Tertullianus propter hoc damnatus est, quia dixit animam esse effigiatam ut corpus, et interiorem hominem esse figuratum ut exteriorem : et hoc expresse videtur hic dici: ergo videtur hic esse heresis Tertulliani.

2. Item, Videtur impossibile : quia sive corpus sumatur naturaliter, sive artificialiter, sive mathematice, figura semper est forma ipsius : et omne figuratum est corpus : ergo si anima hahet figuram corporis, ipsa est corpus.

3. Item, Nullum corpus est perfectio corporis : sed omnis anima est perfectio corporis : ergo nulla anima est corpus : sed figura est terminus superficiei vel corporis : ergo nulla anima habet figuram corporis : ergo falsum dicit in Li¢- tera.

4. Item, Probatio nulla est in Littera: quia anima non videt hujusmodi somnia, sed homo : et non est inconveniens si ille de se videt corporales actus, cum ipse sit corporeus.Quod autem anima hoc non videat, non latet aliquem aliquid scientem de philosophia naturali. Preterea, Si anima talia videret, tunc etiam separata talia somnia videret : et hoc ridiculum est dicere, quod anime separate somnient.

Responsio. Augustinus in veritate istud non asserit : quia dubie dictum est, et magis apparet absurdum et falsum quam verum. Si tamen quis sustinere velit, dicere poterit, quod figuram corporis habere contingit dupliciter, scilicet per esse, et per intentionem. Primo guidem modo non habet figuram corporis nisi corpus : et ideo erravit Tertullianus, qui tali modo figuram corporis attribuit anime. Per intentionem autem in potentia quae imaginaria vocatur, anima sensibilis habet figuram corporis quando imaginantur corpora, sicut dicit in Littera : et ita intelligitur Liftera : figure enim omnium quantorum in formali sive imaginaria describuntur.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod figura secundum esse consideratur in illa objectione, et etiam in sequenti, sed perintentionem convenit anime.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod anime secum ferant imagines acceptas a rebus prout sunt in sensibus interioribus, sed potius infectiones vel merita contracta ex talibus ferunt secum : et hae infra melius patebunt, et per tales infectiones poenis subdentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 41