Text List

Articulus 42

Articulus 42

An spiritus sint in locis non corporalibus ?

ARTICULUS XLII. An spiritus sint in locis non corporalibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, paulo ante finem : "Ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, etc."

Hoc enim videtur absurdum : quia sic nec infernus nec celum empyreum locus corporalis esse videtur, quod horret fides nostra.

Responsio. Dicendum, quod non intelligit de loco secundum suam substantiam, sed potius secundum actum locandi : quia non corporaliter in loco contineri potest spirititus, sed potius diffinitive, sicut dicit Damascanus : et hoe est quasi spiritualiter contineri.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 42