Text List

Articulus 43

Articulus 43

An verum sit, quod anime priventur sensibus et affectibus ?

ARTICULUS XLIII. An verum sit, quod anime priventur sensibus et affectibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, sub fine : "Unde probatur animas defunctorum non solum sensibus suis non privari, sed nec suis affectibus, etc.",

Videtur enim esse falsum sic : 1. Quorum actus essentialis corrumpitur, et ipsa necessario corrumpuntur : sed sensuum in morte. actus essentialis corrumpitur : ergo et ipsi sensus corrumpuntur., Prima patet per Damascenum dicentem, quod nulla res propria et essentiali destituitur operatione. Secunda patet per se : quia post mortem nec videt, nec audit, nec aliquid aliorum facit que per sensus exercentur.

2. Item, Aristoteles in IX primae philosophiae dicit sic : "Si posterius quid manet perscrutandum : nam in quibusdam nihil prohibet, ut scilicet anima talis, non omnis, sed intellectus : omnium enim impossibile forsan." Ex hoc accipitur, quod anima sensibilis secundum nullam vim post corpus manet : ergo falsum est quod dicit in Liétera.

3. Item, Aristoteles in primo de Anima: "Siquidem est aliquid anime operum aut propria passio, contingit ulique ipsam separari : si vero nulla propria ipsius, non erit separabilis." Constat autem, quod nulla operatio vel passio sensibilis est propria anime sine corpore. Ergo nulla pars anime sensibilis separatur : ergo post mortem non manet.

4. Item, Eustratius dicit in Commento libri VI Ethicorum sic : "Post rationalem animam, non natura confestim, sed vite quaedam altere, scilicet sensibilis, et vegetabilis, qua est entelechi#, sunt inseparabiles a corpore existentes, et proprix ipsorum advenientes complexionibus, et his dissolutis coabscedentes." Ex hoc expresse accipitur quod dictum est.

5. Item, Aristoteles in libro XVI Animalium sic dicit : "Si operatio aliquorum principiorum non potest esse sine corpore, non crunt talia principia sine corpore. Verbi gratia : non fit ambulatio sine pedibus : et ideo vis ambulativa non est umquam sine pedibus." Et loquitur de operatione sensuum, Cum ergo Ipsi non sint operantes sine organo corporali, non possunt manere sine organo corporali : ergo illo dissoluto, et ipsi annihilantur. ,

6. Item, Quacumque exigunt subjectum quantum ad suum esse, post subjecti corruptionem non habent permanen- tiam : omnis potentia organica sic exigit subjectum quantum ad suum esse : ergo subjecto corrupto non habet permanentiam : sed omnis vis anime sensibilis est potentia organica : ergo videdetur, quod omnis vis anime sensibilis corrupto subjecto nullam habeat permanentiam.

7. Item, Videmus quod debilitato subjecto omnis vis anime sensibilis debilitatur: ergo et destructo destruitur.

In contrarium est, quod 1. Si aliquid non destruitur secundum substantiam, nulla pars ejus substantialis destruitur : sed anima rationalis non destruitur secundum substantiam : ergo pars ejus substantialis non destruitur : sed hec est anima sensibilis, quia dicit Philosophus, quod sicut trigonum est in tetragono, sic sensibile est in rationali : ergo anima sensibilis non destruitur post mortem.

2. Item, Constat, quod in resurrectione corpus quantum ad naturam organorum resurget : sed organa non erunt sine suis potentiis perficientibus ea : ergo et potenti tunc erunt : sed non erunt nisi maneant : ergo potentiz anime sensibilis manebunt : ergo non destruuntur.

3. Item, In Littera nominat linguam et digitum ‘ : et constat, quod non fuerunt ibiilla membra corporaliter : ergo oportet, quod virtutes sive potentiz anime ad minus ibi fuerint : ergo et in anima manent post mortem.

Responsio. Dicendum, quod. virtutes anime sensibilis et ipsa anima sensibilis possunt tripliciter considerari, scilicet in actu, in esse, et in radice. Et primo quidem modo non manent post mortem, scilicet quoad audire, videre, et imaginari, et hujusmodi. Secundo modo iterum non manent : quia esse virtutis organice est in organo : unde non est visus in esse, qui non est in oculo se- cundum habitum ad minus : et sic est etiam in aliis viribus anime sensibilis. Tertio autem modo manent : quia substantia anime rationalis est radix omnium suarum virium rationalium sensibilium et vegetabilium, et ex ipsa oriuntur et procedunt sicut proprictates de subjecto. Et quia illa manet, ideo etiam vires isla manebunt : et sicut modo processerunt ab ipsa in organa quoad esse et agere, ita et post resurrectionem procedent,

Et per hoc patet solutio ad omnia lire et imaginari est actus essentialis sensuum secundum esse acceptorum, et non prout sumuntur in radice : et bene conceditur, quod secundum hoc esse destruuntur.

Ad omnia alia est idem modus solutionis.

Nota tamen, quod quidam volunt novam philosophiam inducere, quod anima exuta videt et audit et imaginatur, et secum defert imaginationes corporis quas recipit in corpore : quod qualiter probant, non oportet dicere, quia potius fere dicta.

Ad primum enim dicendum, quod sen~ derisio est, quam sententia veritatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 43