Text List

Articulus 3

Articulus 3

An suffragia valeant decedentibus in mortalt peccato ?

ARTICULUS III. An suffragia valeant decedentibus in mortalt peccato ?

Tertio queritur, Utrum valeant decedentibus in mortali?

Et hoc est querere, Utrum valeant damnatis in inferno ?

Videtur, quod sic: quia 1. In Litiera dicitur, quod quibus valent, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio. Ergo prosunt damnatis ad tolerabiliorem damnationem.

2. Item, "Superexaltat misericordia. judicium", ut dicitur, Jacob. 1, 13. Ergo superexaltat omne judicium condemnationis: ergo videtur, quod ex misericordia conceditur aliquod juvamen suffragantibus meritis Sanctorum,

3. Item, IT Machab. xu, 40, dicitur, quod sub tunicis eorum pro quibus oravit et obtulit Judas Machabeus, inventum est de sacrificiis idolorum. Constat autem, quod idolis immolare peccatum mortale est. Ergo ipse oravit et obtulit pro idololatris in peccato mortali damnatis. Et constat, quod non fecisset nisi valuisset eis suffragium: ergo damnatis etiam et idololatris valent Ecclesiae suffragia.

4. Item, Dionysius in auctoritate ante inducta ' dicit, quod magis valet oratio defunctis, quam vivis : sed pro vivis existentibus in mortali peccato oratur, et exauditur sepe oratio: ergo multo magis pro defunctis damnatis debet orari, cet valebit eis oratio.

3. Item, Damnatus qui fidelis fuit, de Keclesiw numero fuit, licet non merito: ergo aliquid melius debet ei esse post mortem, quam illi qui nec numero nec merito fuit de Heclesia : sed constat, quod illis qui numero et merito sunt de Keclesia, valent suffragia ad remissionem, illis autem quinec numero nec merito, nihil valent: ergo illi qui numero fuit non merito, valent ad tolerabiliorem damnationem.

6, Item, Tad Timoth. 1, 8: "Pietas ad omnia utilis est", etc. Dicit Glossa, quod etiam si lubricum carnis patitur, procul dubio vapulabit, sed non peribit. Aut enim hoc intelligitur de lubrico veniali, aut mortali. Si de veniali: tunc nihil dicit, quia hoc per se expiabile est, et non tantum merito pictatis : crgo constat, quod loquitur de lubrico mortali: ergo aliquis prius in mortali decedens, potest juvari ab Heclesia ad totam remissionem: ergo multo magis alii Juvari possunt ad tolerabiliorem damnationem.

7. Item, Judex omnis iniquus reputaretur, qui potius eligeret obstinationem rei, quam emendationem: ergo etiam Deus vult emendari reos: sed si mitigat culpam et penam per suffragia Hcclesie, ipsi emendantur : ergo videtur, quod permittat cis valere suffragia.

8. Item, Homo remediabiliter peccavit, non Angelus: ergo omnis homo remedium aliquod in quolibet statu debet invenire : ergo et damnati: ergo debent eis suffragari merita Sanctorum.

9. Item, Deus in infinitum magis est misericors, quam homo: sed video, quod homo numquam potest ita peccare in hominem, quin ipse penam temperaret si tota Ecclesia intercederet : ergo multo magis ad intercessionem totius Ecclesiae damnatis temperabit Deus poenas : ergo valent eis suffragia Ecclesia.

In conrranium est, 1. Quod dicit Dionysius ibidem sic: "Propter quod summus sacerdos pro immundis non orat hic dormientibus: quoniam non solum prophetico in hoc avertcretur ordine, et quid hierarchicorum superbe auderet a perfectionis principe monendus." Et sensus est, quod indulgentiam non orat damnatis summus sacerdos : quia divino ordini in hoc adversaretur, et admonerutur sicut superbus a perfectionis principe Deo.

2. Item, Maximus in commento, ibidem : "Peccatoribus non orat remissionem : quia non audiretur pro illis."

3. Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei: "Si scirem patrem meum esse in inferno, non plus orarem pro ipso, quam pro diabolo." Ergo ut prius.

4, Item, Super illud Job, xu, 23: "Aestimabit abyssum quasi senescentem", etc., ita dicit Gregorius in libro XXXIV Moralium: "Tanto Sancti in eternum magis divine gratia debitores se esse cognoscunt, quanio in xternum mala puniri conspiciunt, quae ejus adjutorio vitare potuerunt. At, inquiunt, et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint, non orabunt: quibus utique dictum est : Pro inimicis vestris orate2? Sed citius respondemus : Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosam peenitentiam corum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoe quod ait Apostolus, II ad Timoth. u, 25 et 26: "Ut Deus det illis paenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ?"Et quomodo pro illis tunc orabitur, quando jam nullatenus possunt ad justitia opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque est causa cur non tune oretur pro hominibus zterno igne damnatis, quae nunc etiam est, ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus aeeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est, ut non orent sancti pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, quia de eis utique quos eterno deputatos supplicio jam noverunt, ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nune quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni corruptionis vitio exuti, ipsijam justitia: intimius atque arctius inherebunt ‘." Ex hoc accipitur, quod nihil valet oratio pro damnatis.

5. Item, Augustinus in Litera inducitur sic dicens: "Anime quae sine fide operante per dilectionem ejusque sacramentis de corpore exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis officia impenduntur."

6. Item, Gommuniter cantat Ecclesia : "In inferno nulla est redemptio." Ergo nec relaxatio per suffragia.

Responsio. Dicendum videtur mihi, quod cum in inferno duplex sit poena, scilicet sensus, et vermis conscicntiae : quantum ad sensum peene nihil omnino prosunt suffragia damnatis. Sed vermis conscientiza remordet de tribus, scilicet de commissis, et omissis, et quod nec dignus habitus est ut alius pro eo aliquod bonum faciat. Quantum ad duo prima non mitigatur vermis : sed quantum ad tertium potest mitigari, quia quando fit bonum pro eo, non potest dicere, quod non sit dignus habitus ut pro eo ab alio saltem bonum fieret.

Infra tamen, sequenti distinctione, re- vertemur ad hance questionem,ct ibi disputabimus de omnibus opinionibus antiquorum, et de Littera.

Concedo ergo inductas auctoritates simpliciter, dicendo ad primum, quod damnatio in Littera large accipitur pro punitione : quia sic valent suffragia his qui sunt in purgatorio, vel ut absolvantur, vel ut non statim absolvaniur, sed poona mitigetur aut brevietur.

Ad aliud dicendum, quod duplex est misericordia, scilicet liberans, et relaxans. Liberantem autem non sentiunt damnati, sed relaxantem, et non in suffragiis, sed in hoc quod citra condignum puniuntur.

Ad aliud dicendum, quod non sicut in idololatris inventum est idolothytum sub tunicis eorum militum, sed potius sicut corum qui avaritia veniali aurum quod ad decorem idolorum oblatum fuerat, acceperunt ut victores accipiunt jure belli. Et hoc verum esse probat litters circumstantia : et quia illi peccaverunt venialiter, eis suffragia Jude prodesse potuerunt.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur tantum quantum ad conditionem doni perseverantiae : quia in hoc melior est defunctus in bono, quam vivus: et ideo non valet quod ulterius infertur, quia vivus emendari potest, et non mortuus, sicut patet in auctoritate Gregorii inducta.

Ad aliud dicendum, quod. ex hoc quod fuit in Ececlesie numero, multa alia bona consequitur, scilicet originalis dimissionem, et forte multorum aliorum, et retractionem ab aliis peccatis, et precipue quod est omnium maximum, evitationem infidelitatis : sed non puto, quod aliquis plus habeat de suffragiis, quam alius : et in argumento est fallacia consequentis, sicut si sic argueretur, aliquid consequitur : ergo istud.

Ad aliud dicendum, quod loquitur de lubrico mortali et vapulatione temporali emendatoria, pro qua oportet pcenitentiam sustinere : et si loquitur de vapulatione futura, tunc loquitur de lubrico veniali: et tunc argumentum contra non valet, quia licet illud remittatur, tamen virtute pietatis remittitur citius et levius.

Ad aliud dicendum, quod tunc erunt impii in statu quo emendari non poterunt : et tunc est eis justa poena. Unde sicut judici iniquum esset justam poenam ex sententia meritam mutare, ita iniquum esset tunc mutare obstinatam eorum voluntatem : et ideo suffragia Eeclesiw ad hoc non ordinantur.

Ad aliud dicendum, quod remediabilitas peccati valet homini quoad statum emendationis, quem diabolus numquam habuit, et non quoad statum futura dam~ nationis : et hoc est quod dicit Damascenus quod oportet scire, quod haec quod in Angelis est casus, est mors in hominibus : quia sicut Angelis post casum non ost reditus ad gratiam, ita nec homini est reditus ad pornitentiam.

Ad utrimum dicendum, quod si juste dicla esset poena, nisi judex justitiam suai negare vellet, ipse pro toto mundo non mutaret : etita Deus se negare non potest vel justitiam suam, sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. n, 12 et 13 : "Si negaverimus, et illenegabit nos :si non credimus, ille fidelis permanet ; negare seipsum non potest." Et ideo non recipit pro illis aliqua Ecclesiae suffragia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3