Articulus 4
Articulus 4
An suffragia prosint his qui sunt in purgatorio ?
Videtur enim, quod non : 1. Justi enim judicis est non relaxare poenam juste inflictam : sed poena purgatorii juste est inflicta: ergo relaxari non debet.
2. Item, Ad hoc quod aliquid agat in aliud, oportet quod pertingat usque ad usum : sed virtus vivi non pertingit ad mortuum : ergo videtur, quod non agit in ipsum : ergo non valet ei suffragium.
1. Item, Quorum una est charitas uniens in uno corpore, horum est communicatio honorum ad invicem : sed una charitas Ecclesiae militantis est his qui sunt in purgatorio ; ergo est communicatio bonorum : ergo necessario bona communicantur eis in purgatorio per modum suffragii.
2. Item, Minus videtur, quod illi qui sunt in purgatorio suffragentur vivis, quam ec converso : et suffragantur illis : ergo, etc. Progaror prima ex hoc, quod vivi sunt in statu. merendi majorem coronam, et illi non. Secunpa scribitur in quarto Dialogorum Gregorii, qui dicit, quod "Paschasius cum esset in inferno, adhuc fecit miraculum, sanando quemdam ad se clamantem, et feretrum ejus tangentem."
Resvonsio. Absque ambiguitate tenendum est, quod suffragia prosunt eis qui sunt in purgatorio, sicut in Littera dicitur.
Ab primum ergo dicendum, quod illa pena non est ita confirmata ut in alium dividi non possit : et ideo relaxari potest in toto_et in parte.
On this page