Text List

Articulus 5

Articulus 5

An suffragia profuerint patribus in limbo?

ARTICULUS V. An suffragia profuerint patribus in limbo?

Quinto queritur, Utrum profuerunt patribus in limbo?

Videtur, quod sic: quia 1. Non valde mali fuerunt, et illis prosunt: ergo et patribus tunc profuerunt.

2. Item, Dum viverent, seipsos dignos fecerunt, ut haec eis prodesse possent : ergo profuerunt eis.

3. Item, In loco fuerunt ubi indiguerunt, et digni fuerunt ut talia eis prodesse possent: ergo crudele fuisset non recipere suffragia pro eis.

In conrRaRium est: quia 1. Impossibile est eos purgari: quia nihil habuit purgari, qui nihil habuit purgandum quod sit peccatum personale: sed in talibus nihil erat purgandum: ergo non purgabantur per suffragia Ecclesiz.

2. Item, Non oportet illi suffragari, qui nullam propter se experitur poenam judicis: sed tales fuerunt patres in lim~ bo: ergo non profuerunt eis suffragia.

Quop concEDENDUM Est: et hujus causa est, quia in omnibus satisfecerunt, quae ab homine fieri poterant: sed tamen quia non erat solutum pretium pro debito Ade, spe felici solutionem ipsius pretii exspectabant, sicut in principio istius libri, tractatu de circumeisione dictum est '.

Ad primum ergo dicendum, quod verum est, quod non sunt valde mali, quia fuerunt valde boni, qui talibus non indigebant.

Ad aliud dicendum, quod dignitas pa- trum in vita hujusmodi indigentiam suffragiorum excessit: unde potius alios quierantin purgatorio juvare poterant, quam juvarentur ab ipsis.

Ad aliud dicendum, quod est duplex indigentia, scilicet nature, et persone. Nature indigentia fuit impossibilitas solutionis pretii pro tota natura quam Adam vitiavit et perdidit : et hance indigentiam nullus nisi Christis mediator Dei et hominum auferre poterat, et in illa fuerunt patres, et contra hance non ordinabatur suffragium Ecclesiv, quia impossibile erat hoc homini puro. Alia ponitur indigentia persone a personali defectu et insufficientia meriti proprii : et ad ejus adjutorium ordinatur Ecclesia meritum et suffragium : et in tali indigentia non fuerunt patres, sed potius in abundantia ingressi sunt sepulcrum, et defossi securi dormierunt usque ad Christi adventum, ut dicitur, Job, u, 24 et 22.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5