Articulus 6
Articulus 6
An prosint suffragia pueris non aptisatis?
Videtur, quod sic: quia 1. Illi non habent nisi peccatum alie~ num : ergo debet etiam eis prodesse alicnum meritum : hoc autem fit per suffragia Heclesie : ergo suffragia debent prodesse talibus pueris.
2. Item, Minus peceatum est alienum, quam proprium quantumcumque parvum : et proprium veniale non obstat suffragio : ergo nec alienum : ergo talibus prosunt, qui non habent nisi alienum : tales autem sunt pueri: ergo suffragia prosunt pueris.
In contrarium est, quod decedunt sine gratia: sed decedens sine gratia, imperceptibilis est ad gratiae perceptionem ergo numquam de cetero gratiam percipere poterunt : sed numquam dimittitur peccatum sine gratia : ergo peccatum illorum non dimittitur propter aliquod suffragium.
Et hoc est concedendum, Er ap primum dicendum, quod quamdiu sunt in statu merendi, tunc potest eis prodesse meritum}alienum, et praecipue meritum Christi in sacramento regenerationis : sed in alio statu confirmati sunt: et ideo peccatum efficitur immobile, non ex magnitudine peccati, sed ex statu et sententia divina.
On this page