Articulus 12
Articulus 12
An Sancti audiant preces supplicantium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, EH, "Sed forte queris, Numquid preces supplicantium, etc. ?"
1. Videtur enim, si non audiunt Sancti preces hominum naturalitér, sed tantum per revelationem verbi, quod imperfectiores sunt nobis: quia nos audimus vota aliorum et per revelationem, et naturaliter : anime autem in purgatorio existentes non audiunt, nisi per revelationem, ut dicit in Littera.
2. Item, Si naturaliter audiunt sive percipiunt, quaeratur, quae sit illa cognitio ? Scientia enim acquisita non manet in eis, ut habitum est super tertium Sententiarum, et organa quibus fiet abstractio, non habent: ergo videtur, quod vota hominum eis per naturam innotescere non possunt. .
Responsio. Dicendum sine praejudicio, quod anime exute corporibus, habent formas creationis sicut Angeli, et illis loquuntur et audiunt sicut Angeli, Et quid sit hoc, super secundum Sententiarum est notatum. Magister tamen in. Littera non facit mentionem de illo modo : quia non est glorie actus, nec sublimissimus in anima, sed naturalis : quod autem anima non est modo in illa cognitione, est propter sensuum cognitionem, circa quam occupatur, ut dicit Augustinus.
On this page