"Sed quaeritur hic de valde mais,
etc." In ista distinctione ponuntur due
questiones. Una ex intentione, scilicet
si valde malis prosint sutfragia ? Et
altera ex incidenti, scilicet utrum in omni
opere Dei sit misericordia et veritas, ibi,
C, "Sed guomodo justitiam Dei et
pietatem, etc."
Quantum ad primum duo dicit,
scilicet si valde malis aliqua fit misericordia.
Et secundo, determinat in contrarium
inducta, ibi, B, "Quod ergo dictum
est, etc."
Littera autem prime partis plane
disputata est in Littera: ad quam
intelligendam tria oportet inquirere, scilicet
primo, de divisione illa quam supponit,
quod sunt valde boni, etc.
Secundo, De opinione Doctorum de
valde malis.
Et tertio, Utrum in omni opere Dei
sit misericordia et veritas ?