Articulus 1
Articulus 1
An divisio quam supponit Magister, scilicet quod aligui sunt valde boni, et aliqui valde mali, sit bona ?
ARTICULUS I. An divisio quam supponit Magister, scilicet quod aligui sunt valde boni, et aliqui valde mali, sit bona ?
Ab primum sic objieitur : 1. Omnis divisio debct esse per opposita : sed divisio quadrimembris supra
est habita: ergo inter se membra ad minus sunt disparata : ergo mediocriter boni, et mediocriter, mali, sunt diversa genera hominum.
2. Item, Differentia quadrimembris invenitur in judicandis, ut infra habebitur: sunt enim judicandi perfecti: et Judicati damnati, qui sunt ut mediocriter mali: et non judicati damnati, qui sunt ut valde mali. Cum ergo genera ista hominum differant in ordine judicll, videtur quod hic habeant differentiam : ergo mediocriter boni et mediocriter mali different.
3. Item, In moribus invenitur ista diversitas : sunt enim infideles, quorum malitia omnem aliam quae est in moribus tantum, excedit: et sunt infideles qui salfem numero sunt de Eeclesia : et sunt boni imperfecti et boni perfecti : et constat, quod primi sunt valde mali, et secundi mediocriter mali, et tertii mediocriter boni, et quarti valde boni : ergo omnes isti status inter se differunt.
4. Item, Cum dicitur, [ste est medioeriter bonus: aut potest inferri, quod ipse sitsimpliciter, aut non, Si sic: ergo cum in isto posset inferri, quod sit simpliciter bonus, eadem ratione in altero inferretur, quod ipse_ sit simpliciter malus: constat autem, quod bonus et malus differunt : ergo isti simpliciter different. Si autem non possit inferri, quod mediocriter bonus, sit simpliciter bonus : sed nullus salvatur, nisi qui est simpliciter bonus quautum ad omnis peccati mortalis immunitatem : ergo mediocriter bonus non salvatur, quod falsum est: ergo et hoc falsum, guod mediocriter bonus, non sit simpliciter bonus.
In contrarium hujus est, quod 1. Mediocriter bonus non dicitur nisi per distantiam a bono: non potest autem distare, nisi per immixtionem mali: ergo mediocriter bonus, est immixtus alicui malo. Similiter mediocriter malus non dicitur, nisi per majorem accessum ad bonum : sed idem est mediocriter accedens, et mediocriter recedens re, licet ratione differant : ergo isti duo status supponunt unum genus hominum.
2. Item, In mediis coloribus idem est mediocriter album et mediocriter nigrum: ergo similiter erit in medio inter bonum et malum.,
3. Item, Idem in Littera ab Augustino attribuitur utrique statui, scilicet juvari posse suffragiis: sed quorum est-idem attributum, illa sunt eadem in supponendo se illi attributo: ergo isti duo status sunt unus status.
4. Item, In Litéera est habitum, quod nulli valent suffragia, nisi ei qui se dignu fecit ut haec ei possint prodesse. Ergo et mediocriter malus fecit se dignum, et similiter mediocriter bonus : sed nullus facit se dignum, nisi per gratiam : ergo uterque istorum habet gratiam : sed mediocriter boni et mali supposita gratia in subjecto non faciunt nisi statum unum: ergo isti duo status sunt unus status.
Responsio. Dicendum, quod hoc problema oportuit disputare ante sequens : quia aliter sequens non esset intelligibile. Unde diverse opiniones diversimode solvunt : dicentes enim suffragia prodesse dammatis, concedunt primam objectionum partem.
Kir ap primum quod est contra, dicunt quod distantia a bono non est per immixtionem mali, sed potius per statum imperfectionis venialium, sicut illi distant, qui edificant lignum, feenum, stipulam, de quibus supra in tractatu de penitentia habitum est *. Et accessus ad bonum in mediocriter malis est per bo- na quae dicuntur gratis data et de genere bonorum, sicut est fides informis danti eleemosynam, et jejunia, et hujusmodi, in peccato mortali : et ita non faciunt statum unum.
Ad aliud dicunt, quod non est simile de mediis coloribus: quia illi constituuntur per participationem duorum contrariorum : hic autem non est sic: quia medium inter bonum simpliciter et malum, non est participatione duorum per differentem recessum ab eodem, sed per statum imperfectionis, et per actum peccati mortalis cum participatione bonorum habilitantium ad gratiam,.
Ad aliud dicendum, quod secundum eos nihil prohibet idem per diversas rationes attribui diversis : etita dicunt hic, quod ratione boni habilitantis ad gratiam, ad tolerabiliorem damnationem valent suffragia mediocriter malis. Et ratione gratiae boni imperfecti. valent mediocriter bonis ad velociorem absolutionem a poenis.
Av uttrmum dicunt, quod est meritum duplex, scilicet congrui, et condigni. Meritum congrui ut eis valeant suffragia habent mediocriter mali: et meritum condigni ut citius per suffragia liberentur, habent. mediocriter boni. Dicunt etiam, quod ista ipsorum opinio magis pia est et inductiva Ecclesia ad multa bona: et ideo magis tenenda et eligenda.
Et ad primum dicunt, quod ista divi-~ sio non est per oppositas res, sed per oppositos modos rei : medii enim modi sunt ejusdem rei, et tamen diversarum rationum.
Ad secunpum autem dicunt, quod alius est ordo judicandorum, et eorum quibus suffragatur Ecclesia : judicandi enim (ut dicit Apostolus) judicantur secun- dum differentiam operum suorum : et hac quadruplicia sunt secundum genus operum : sed Ecclesia nulli suffragatur, nisi cujus solubilis et diminuibilis est pena : constat autem nullam poenam inferni diminuibilem esse manente culpa secundum esse et quantitatem, quae tota et sola est causa peene infernalis. Et constat, quod culpa in eis numquam diminuetur, cum culpa numquam solvatur vel minuatur nisi per gratiam : et ipsi non sunt gratiae susceptibiles: ergo constat, quod Kcclesia nulli suffragatur damnato.
Per noc etiam patet solutio ad sequens: quia alia sunt genera operum, et alius ordo eorum quibus Lcclesia suffragatur, ut dictum est.
Ad uutimum dicendum, quod valde bonus dicitur hic a statu perfectionis : et ideo dicit excessum ultra simpliciter bonum. Mediocriter autem bonus dicitur a statu imperfectionis, et similiter mediocriter malus. Et si concedatur inferri simpliciter bonus ex mediocriter malo : tamen non potest inferri simpliciter malus ex mediocriter bono : quia simpliciter malus est, qui nihil habet de bono gratia gratum facientis: sed mediocriter malus non dicitur ab actu vel habitu malo simpliciter, sed a statu cui immixta sunt venialia, quae sunt lignum, feenum, stipula '.
On this page