Articulus 2
Articulus 2
Quot sint opiniones de suffragiis respectu damnatorum ?
Fueruntautem antiqui qui dicebantdamnatis mediocriter malis prodesse suffra- gia Ecclesie, hoc est, damnatis fidelibus.
Dixit enim Praepositivus, quod suffragium anum minuit aliquotam partem pene, et secundum equale primo, minuit equalem partem pene : et ita multiplicatis suffragiis tota poena posset tolli. Ne autem diceret, quod liberarentur, et poena eorum haberet finem, et ita caderet in errorem Origenis, dixit, quod poena suspenditur per Ecclesie suffragia usque ad diem judicii, et tunc relabentur in infernum in corpore et anima simul in w#ternum cruciandi.
Alii dixerunt, ut Porretani, quod hec diminutio geometrica est, ut tollatur pars ejusdem proportionis per secundum suffragium, et non semper ejusdem quantitalis : ut si primum suffragium tollit peene centesimam, secundum suffragium quale primo, tollit centesimam residui, et terlium centesimam illius residui: ei sic manet semper peena, eo quod est divisibilis in infinitum.
Antisiodorensis alium modum invenit, et dixit, quod non diminuitur poena : quia manente causa manet effectus, hoc est, manente culpa manect peena: sed confortatur sustinens per suffragium, ut facilius. possit sustinere poenam: et de hoc posuit simile, sicut si homo portat grave onus: et cum est in pondere et sudore, facies ejus perfunditur aqua frigida, confortatur ad melius portandum, et tamen onus suum in nullo est levius,
1. Sicut dicit Gregorius, "Nulla est anime et hominis passibilitas ab eterno igne, nisi quam fecit culpa." Ergo manente eodem modo passibilitate quae est a culpa, et uno modo agente igne, una erit passio semper. Constat autem, quod culpa in omnibus damnatis manet eodem modo semper immobilis. Ergo si est diversitas, hoc est ex parte ignis agentis : sed hoc est falsum, quia dicit Gregorius, quod uno modo agit, sicut unus sol uno modo agit in eos qui ex diversis causis infirmantur si soli exponantur : et tamen isti non uno modo patiuntur. Ergo constat hanc opinionem esse falsam.
3. Item, Cum de talibus nihil sit audendum dicere, nisi per dicta Sanctorum probetur, videtur quod prasumptio fuit talia dicere, eo quod nec rationem nec auctoritatem habent probantem.
Conrra secundam plane objicitur : quia 1. Duobus existentibus equalibus in virtute activa, patiente autem existente fortiori et debiliori ad patiendum et resistendum agenti, magis agit in patiens id quod invenit patiens debilius ad resistendum, quam id quod invenit fortius : sed duo aqualia suffragia sunt agentia, ef damnatus primo magis resistere potest quam secundo : ergo secundum plus tollit de pena, quam primum : et ita nulla est fictio illa.
2. Item, Queratur ab eis, quare secundum cum sit equale primo, minus tollit, quam primum? Et non poterunt causam assignare : ergo cum dictum irrationale sit, est abjiciendum.
3. Item, Isti incidunt in inconveniens quod effugere volunt : quia licet secundum minuat similem in proportione et non aequalem, tamen tot suffragia fieri possunt, quod poena insensibilis efficietur: et hoc voluerunt evitare, quia secundum eos semper aliquid remanet de peena sensibili.
4. Item quaeratur, In qua arte hoc didicerunt, quod poena divisibilis esset in infinitum : hoc enim falsum est, quia et corpus naturale non est divisibile in infinitum : ergo multo minus dispositio corporis vel anima : sed de mathematico tantum probatum est, quod est divisibile in infinitum.
Similiter de tertia opponitur : 1. Anime enim non recipiunt confortationem, nisi per gratiam gratum facientem® vel ‘gratis datam : et ipsa non est in statu recipiendi gratiam : ergo nulla est hujusmodi confortatio.
On this page