Text List

Articulus 3

Articulus 3

An in omni opere. Domini sit misericordia et veritas ?

ARTICULUS III. An in omni opere. Domini sit misericordia et veritas ?

Tertio autem queritur, Utrum in omni opere Domini sit misericordia et veritas?

Videtur, quod non : quia 1. In opere creationis nec justitia nee misericordia apparet : quia sicut dicit Augustinus in Zitéera, "in coelo nulla est miseria:" ergo nec misericordia ergo a simill cum ante mundum nulla esset miseria, nulla fuit misericordia : sed nec justilia, quia illa unicuique pro meritis distribuit : justitia autem dicitur veritas : ergo nec misericordia nec veritas in opere creationis fuerunt.

2. Item, In justificatione impii non videtur esse veritas, nec justitia, sed misericordia tantum : quia Deus non debet justificare impium : ergo non apparet ibi justitia.

3. Item, Videtur quod in nullo operum Dei apparet justitia : quia justitia obligat ad debitum : sed Deus ex debito non obligatur : ergo in nullo opere Dei justitia apparet.

4. Item, In condemnatione pralatorum valde malorum non apparet misericordia : quia dicitur, Sapientia, v1, 7: Exiguo conceditur misericordia : potentes autem potenter tormenta patientur.

5. Item, Secundum prahabita in valde malorum pcenis non apparet ‘ misericordia, sed veritas.

In contrarium sunt ea qua dicuntur in Littera, et quod dicitur in Psalmo xxty, 10: Universe vie Domini, misericordia et veritas '.

Responsio. Dicendum, quod ista disputatio parum valet et multuin protelatur in Lettera, et solvitur : et dictum Psalmiste tribus modis exponitur in ultimo capitulo istius distinctionis 7. In fine autem penultimi dicit in Littera, quod misericordia sape accipitur pro bonitate, sicut et veritas pro justitia °. Et tunc levius est videre : quia secundum quod misericordia ponitur pro bonitate, apparuit misericordia in operibus creationis : veritas autem, quia ibi produxit quod ab eterno in veritate et arte sua resplendens previdit, quia aliter falsum subfuisset prescientiae et pradestinationi. Si autem veritas pro justitia ponatur : tunc accipitur justitia, sicut dicit Anselmus in Prosologio *, pro decentia divine bonitatis : quia justum fuit, ut sic seipsum manifestarct.

Et per hoc patet solutio ad primum quesitum : et in argumentis illis est equivocationis deceptio: quia utrumque istorum in diversis sensibus accipitur.

Ad i quod objicitur de justificatione, dicendum quod ibi resultat misericordia principaliter, et etiam veritas promissi : quia hoc promisit : unde in Psalmo 1, 6: Ut justificeris in sermonibus tuis, etc. Ibi una Glossa est : Ut justificeris in sermonibus, quibus peceatoribus veniam promisisti. Justitia enim est ibi, quae est decentia divine pietatis. Unde Anselmus in Prosologto : "Si parcis peccatoribus, justum est, decet enim te."

Av i quod quaeritur de pcenis prelatorum valde malorum et aliorum, habet unam solutionem quae jacet in Litera in fine istius capituli : quia duplex est misericordia, scilicet liberans, et hance non experiuntur : et est misericordia relaxans, et hane habent, quia minus puniuntur, quam mereurunt. Et hoc notat potenter tormenta pati, quod non recipiunt diminutionem postquam sunt inflicta,

Auctoritas autem Jacobi solvitur in Littera.

De omnibus autem illis quae dicuntur in illo cap. C, "Sed quomodo justitia Dei, etc.," expeditum est in primo libro Sententiarum.

Et de duobus ultimis quidquid dubitari potest, expeditum est per dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3