Articulus 4
Articulus 4
An aliqua sit vita aeterna ?
Incidenter tamen ratione ejus quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : "Sica manebit communiter omnium vila xterna Sanctorum."
Queritur hic de vita aeterna, et per oppositum de morte aeterna. Et de vita aeterna queruntur quatuor, scilicet an sit ? Secundo, Quid sit ? Tertio, An sit ratione essentia vel potentiae ? Et quarto, An Angeli et homines damnati habeant vitam aeternam ?
Ad primum objicitur sic : In cujuscumque ratione cadit unum oppositum, illi nullo modo convenire potest reliquum : sed in ratione vite incipientis sive create cadit oppositum aeternitatis : ergo non potest convenire vitee create, quod sit aeterna : sed hominis et Angeli vita est creata : ergo non est aeterna. Prima patet per se. SecuNDA supponitur a ratione creati quod habet initium : et eternitas diffinitur per non habere initium, Unde dicit Augustinus, quod "vera eternitas est vera incommutabilitas :" sed nulla creatura est incommutabilis, ut dicit idem : ergo nullius creature vita est aeterna.
Ty conrrarium hujus est, 1. Quod dicitur, Joan. m, 15 : "Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam."
Uno modo per essentiam vite et xternitatis : et sic Deus solus qui est vita supra omnem vitam, et eternilas super omnem eternitatem, ut dicit Dionysius, est vita aeterna.
Secundo modo dicitur ut in objecto viventium aeterna vita : et sic iterum Deus est vita aeterna : quia solus est objectum, quod exhibitum ut est, movet sanctos ad vitam aeternam, secundum quod dicit Aristoteles, quod extra celum nihil est nisi vita beata : quod non potest esse verum, quod esset ibi vita aterna vel beata, nisi sicut in objecto, quod intra orbem ceeli non includitur, nec extra clauditur.
On this page