Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quid sit vita aeterna?

ARTICULUS V. Quid sit vita aeterna?

Secundo queritur, Quid sit vita wterna? .

Dicitur autem in libro de Motu cordis, quod "vita est continuus actus anime in corpus" sed in libro de Causis, in commento propositionis 417, dicitur, quod "vita est processio ex ente primo, quieto, sempiterno, et primus motus."

1, Aut ergo accipitur hic primo, aut secundo modo. Si primo modo : tunc oportet, quod vita aeterna esset a principio intrinseco essentialiter conjuncto : et hoc falsum est: quia a Deo est: et ille non est alicui essentialiter conjunctus. Si secundo modo : tunc vita accipitur secundum quod est causatum vite primae : hoc autem est in omnibus vivis : ergo videtur, quod eadem ralione esset principium vite eterne et vite naturalis in omnibus vivis : et hoc falsum est.

2. Item, In utroque istorum modorum dicit Aristoteles quod "vivere in viventibus est esse:" sed hoc non est verum de viventibus vila aeterna : ergo videtur, quod vita wterna non proprie dicatur vita.

3. Si forte dicatur, quod vita sumitur secundum bene esse. Contra : Secundum bene esse conveniens, est secundum accidens : nullum autem accidens per accidens est xternum : ergo vita aeterna non est wterna, quod ridiculum est.

Si forte dicas, quod non est accidens per accidens, sed. per se. Contra : Acci-~ dens per se semper sequitur ad subjectum ergo homo qui esset in vita zterna, semper esset in vita aeterna, et nuinquam fuisset sine vita aeterna : quod iterum ridiculum est.

4. Item, Bternitas diffinitur per vitam : quia dicit Boetius, quod "xternitas est interminabilis vitiae tota simul et perfecta possessio." Sed res cadens in alicujus diffinitione, non denominatur ab illa. Krgo non debet dici-vita aeterna.

5. Item, Joan. xvn, 3 : "Haec est vita aeterna . ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum." Ergo vita aeterna cognitio quaedam est : et hoc modo non dicitur vita in naturis.

Responsio. Dicendum, quod vita dicitur dupliciter, scilicet secundum esse, et secundum bene esse.

Secundum esse adhuc dupliciter, scilicet proprie, et improprie.

Proprie adhuc dupliciter : et primo quidem modo dicitur vita actus quo est spiritus in quo est: et hoc modo dicitur anima vivere, et Angelus vivere. Alio modo dicitur actus anime continuus in corpus : et hoc modo dicitur animal vivere : et hoc modo omnis vita creata exemplariter et efficienter est a vita prima : et sic intelligitur dictum de causis introductum : quia, sicut dicit Philosophus, "Omne ens est ab ente primo, et.omnis vita a vita prima, et omnis intellectus et scientia ab intelligentia prima." Sic etiam loquitur Dionysius de vita, cap. 6 de Divinis nomimibus, ubi sic dicit : "Immortalium Angelorum vila est immortalitas, et ipsum indestruclivum Angelici sempiterni motus est ex ipsa, et propter vitam ipsam, quae est super omnem vitam." Secundo autem modo intelligitur dictum quod adducltum est de libro de Alotu cordis.

Improprie autem dicitur vila perfectio uniuscujusque a forma propria ad esse, et actum qui esse consequitur : sicut lapis dicitur vivus, et aqua, quando perficere potest hoc quod est lapidis, et hoc quod est aque.

Secundum bene esse autem dicitur vita ad sensus bene esse, et rationis bene esse. Secundum autem esse in sensu dicitur vivere, delectabiliter et voluptuose vivens, secundum quod dicit Apostolus, ad Coloss. 11,5 : Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, etc. Et, lad Timoth. v, 6: Quae in deliciis est, vivens, mortua est. Secundum autem bene esse rationis dupliciter dicitur, scilicet secundum bonum rationis in patria et gloria. Et secundum primum modum dicitur, ad Galat. nu, 20; Vivo autem, am non ego : vivit vero in me Christus. Et secundum secundum modum dicitur, Matth. xxu, 32: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et hoc modo sumitur vita aeterna hic.

Et per hoc patet, quod si ipsa debeat diffiniri, quod ipsa erit processio sive actus prime vite in beatos, secundum bene esse gloria sive beatitudinis, et actus.

Et per hoc patet solutio ad omnia pra:- ter ultimum : ad quod dicendum, quod ibi diffinitur vita wterna per causam, quia immediata cognitio Dei est causa hujus vitee secundum bene esse gloriz.

Ad id autem quod objicitur quod sit accidens, dicendum quod non est accidens, sed potius perfectio naturalis : est enim natura nostra ad actum illum qui est vita aeterna, et gloria est ejus habitus ad illum : et in talibus dicit Aristoteles, quod homo non est alteratus, sed potius perfectus, pracipue, quia non est acci-~ dens quod fluit a subjecto, sed potius a Deo essentialiter per modum glorie nos vivificante.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5