Articulus 6
Articulus 6
An vita aeterna conveniat ratione essentiae vel ratione potentiae beatis spiritibus ?
Videtur autem, quod ratione potentiae : quia 1. Cognitio est vita aeterna : et illa non est nisi ratione potentiae : ergo et vita.
2. Item, Vita non dicitur hic secundum esse, sed secundum bene esse : bene autem esse est secundum verum et bonum increatum: et utrumque istorum percipitur ratione potentiae : igitur et: vita inest ratione potentia, ut videtur.
3. Item, In isto modo vita est motus in spiritum a Deo qui est vita prima secundum perceptionem glorie : hoc autem est secundum quod ipse est summum bonum et summum verum : et constat, quod hoc sit ratione potentiz: ergo prius.
In conrrarium est, quod 1, Vita semper ab interiori procedit : ergo prius est in essentia, quam in potentia.
2. Item, Gratia per prius perficit essentiam, quam potentiam : ergo et gloria: hec autem vita est secundum bene esse glorie + ergo prius percipitur ab essentia, quam a potentia.
Responsio. Dicendum, quod vita glorie et etiam gratia per prius est in es~- sentia. Est enim haec vita, ut dictum est, actus prime vite in spiritum secundum influxum gloria et beatitudinis : et sic procedit ab ipsa secundum quod ipsa est in beatis spiritibus per gloriam : et hoc in esse primo est spiritus, et secundo potentia.
Ad primum ergo dicendum, quod cognitio illa non accipitur extra, sicut interior cognitio : quia non est per abstractionem, sed est ejus quod se interius manifestat in anima per experimentum vite, id est, actus in spiritum a vita prima, quieta, sempiterna, quae essentialiter est in spiritu beato.
Ad aliud dicendum, quod bonum ilJud dupliciter accipitur, scilicet ut distinctum, et indistinctum est. Et primo modo agens in spiritum, dicitur vita. Secundo autem modo sic est, quasi vita potentiae secundum rationem veri et boni, Et hoc debet sic imaginari : Intelligamius primum non esse verum et bonum, et tamen per gloriam inesse spiri-~ tui creato : adhuc ipse in essentia sua beate vivit in illo, per hoc quod illud influit ei vitam nobilissimam, quae est per gloriam.
On this page