Articulus 3
Articulus 3
Quis erit modus iudicandi Sanctorum ?
Et videtur, quod non judicabunt, nisi sicut qui ostendunt sententiam quia 1. Ita dicit Richardus : "Duodecim judices coram judicandis decretorum suorum libros aperire et ad cordium inspectionem inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his que ad judicii pertinent rationem revelare. Judicandi vero dum in hujusmodi Scriptura quasi canonum deeretis legunt retributionis sententiam sententieque rationem quam quisque meretur, inveniunt. Hujusmodi itaque Scripturam legere, hoc erit eis judicis sententiam accepisse. Hoc autem erit Apostolicos viros judicandorum quemlibet judicare, quod dande sententiae rationem oculis eorum ingerere." Ex hoc expresse accipitur, quod non judicabunt nisi sicut libri.
2. Item, Ibidem, parum infra: "Judicantis itaque sententiam ad cordis ejus inspectionem vidisse et intellexisse, hoc est judicium didicisse et accepisse." Hx hoe accipitur idem quod prius.
Sed contra hoc est, quod hic est imperfectus modus judicandi : sed imperfectus modus judicandi non debet respondere perfectissimo merito quod est meritum Apostolicum : ergo videtur, quod non competat eis iste modus judicandi.
Responsio. Dicendum, quod in veritate plus est ibi, quam modus inspectionis sicut in libro : et hoc significat Richardus quando dicit : "Oculis eorum ingerere :" verbum cnim ingerendi nutum quemdam significat ad judicandos, qui awquipollet cuidam probationi et inflictioni sententia :quod etiam in Litlera significatur, ubi dicitur, Psal. cxurx, 6 Gladii ancipites in manibus eorum.
On this page