Articulus 4
Articulus 4
An alii Sancti habebunt se alio et alio modo?
Videtur, quod non : quia 1. Non est eadem persona judicans et judicata in aliquo judicio uno: sed alii Sancti judicabuntur: ergo non judicabunt in eodem judicio.
2. Item, Non unus est modus judicii accusantis et accusati in judicio humano: sed judicium humanum est exemplatum a judicio divino: ergo in judicio etiam divino non est unus modus judicii illarum duarum personarum. Sed idem modus est si judicati Sancti crunt judicantes in eodem judicio : ergo Sancti alii non judicabunt in eodem judicio.
In conrrarium est, 4. Quod dicitur, Sapientiz, m1, 6: "Judicabunt Sancti nationes, et dominabuntur populis". Et ibi nullus excipitur : ergo judicabunt omnes.
2. Item, Matth. xu, 42: "Regina Austri surget in judicio". Et supra, y. 41: "Viri Ninivite", etc. : sed Sancti sunt meliores, quam regina Austri vel viri Ninivitae : ergo multo magis Sancti omnes judicabunt et condemnabunt damnatos.
Responsio. Dicendum, quod omnes Sancti judicabunt judicio approbationis et confirmationis sententiz, sicut probatum est: sed non sicut ingerendo sententiam in lumine cordis sui dictatam et inflictam : quia sic Apostolici viri tantum judicant.
Ad primum ergo, dicendum, quod diversa specie judicii potest una persona esse judicans et judicata respectu diversorum. [it diversam speciem voco judicii, judicium approbationis et inflictionis sententiz, et diversos respectus quorum est, quia judicabuntur a Deo et Christo et viris Apostolicis, et judicabunt damnandos tantum.
On this page