Articulus 5
Articulus 5
An in judicio erunt quatuor ordines judicandorum ?
Sed contra hoc videtur quod 1. Dicitur in symbolo Apostolorum, quod Christus est judicaturus vivos et mortuos: ergo omnes judicabuntur : et sic non est nisi unus ordo.
2. Item, Idem accipitur, II ad Corinth, v, 10: "Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gesstt, sive bonum, sive malum."
3. Utrerivs, Videtur quod sint tres ordines: quia ita dicit Richardus : "Videntur enim omnes judicaturi aut judicandi: et de judicandis quidem alii sunt salvandi, alii damnandi videntur." Itaque in illo judicio futuro tres tantum erunt ordines.
4. Unrerius, Videtur quod sint quinque: sunt enim quorum salus est certa, non judicaturi, ut decedentes infantes post baptismum: et sunt quorum salus incerta, judicandi: et sunt quorum damnatio certa, non judicandi : et sunt quorum damnatio incerta. judicandi: ergo quinque ordines in judicio. Hos etiam quinque ordines ponit Richardus.
Responsio. Ad haec omnia solvitur per distinctionem dicendo, quod triplex est judicium, scilicet uniforme, multiforme, et omniforme.
Dicitur autem yudicium uniforme presentis Ecclesia quo cogitatur de judicio futuro, cui non innotescit de ipso judicio nisi qualitas causae et retributionis in genere, scilicet quia bona bonis, et mala malis. Multiforme autem est judicium particulare, quod quilibet in morte accipit, quod est secundum qualitatem et quantitatem : quia tantum recipit, quantum meruit, et talia qualia meruit ; sed non in omnibus, quia non in corpore : et ideo multiforme, et non omniforme dicitur. Omniforme autem est judicium futurum: quia talibus respondebunt talia, et tanta quantis, et in omnibus, quia in corpore et anima: et ideo omniforme dicitur.
citur omniforme, est dicendum, quod dupliciter consideratur, scilicet secundum causam, et secundum effectum.
Et si quidem in comparatione ad effectum consideratur: tunc non sunt nisi duo ordines et ambo judicandi, scilicet vivi, et mortui: salvati, vel damnati : et sic intelligitur dictum Apostoli, II ad Corinth. v, 10, et id quod adductum est de symbolo.
Si autem in comparatione ad causam accipilur judicium: aut ergo accipitur per comparationem ut nunc, vel ut tune. Et si primo modo: tunc sunt quinque ordines quos Richardus tangit, sicut cui- libet etiam per se patet: nec unum ordinem sexto loco pueri in originali decedentes facere possunt, quia nulla propria habent, propter quae ad tribunal venient : nec veniunt ad tribunal, nisi habentes propria, vel beneficio judicis gaudentes de salute, sicut pueri qui post baptismum decedunt.
Si vero consideratur ut tunc: tune erunt quatuor ordines, ut dicit Gregorius, eo quod meritum quod est causa judicii, tunc aut erit excellens in bono, aut in malo: aut mediocriter bonum, aut mediocriter malum: et he quatuor considerationes meriti, quatuor complent ordines judicandorum.
Si autem consideratur judicium secundum quod erit exercitum et apparebit in actu : tuncsunt tres ordines, ut dicit Lucas, quia Apostoli judicabunt, et alii judicabuntur omnes vel ad vitam, vel ad mortem, eo quod per sententiam rectam a lumine cordis Apostolici inflictam, vel mortem aeternam vel vitam wternam accipient.
On this page