Articulus 6
Articulus 6
An ignis qui precedet judicium, sit ejusdem speciei cum igne elementali ?
Queruntur autem circa illum ignem sex, scilicet an sit ejusdem speciei cum igne elementali? Secundo, Quis sit effectus ejus in mundo? Tertio, Quis sit ejus effectus in hominibus ? , Quarto, Quo deveniet post peractum officium ? Quarto, Utrum aliquid molestiae inferet bonis? quia de hoc loquitur in Littera. Sexto, Utrum resurrectionem precedet, vel sequetur ?
Ad primum objicitur sic : 1. Virtus ignis.dominans super alia elementa, non est nisi in sphera propria : ergo si dominatur alius ignis extra spheram propriam, non est ejusdem
Speciel cum igne qui est elementum : sed ille ignis dominabitur extra spheram propriam : ergo non erit ignis ille elementum. Progarur prima per Aristotelem, qui dicit, quod res in forma perfecta et actione, est in loco proprio, SxzcUNDA supponitur a dictis in Litlera et a fide.
2. Item, In circulari generatione elementorum probat Aristoteles, quod unum elementum agit in aliud, et numquam agit ultra suam speciem : sed ignis ille aget ultra suam speciem: ergo non est elementum. Sxcunpa probatur ex hoc, quod aget ad mundi glorificationem : que gloria multo melior est, quam forma ignis.
3. Item, Actio ignis elementi non est nisi in corpus. habens materiam univocam sibi : sed ille ignis aget etiam in non univocam habens materiam : ergo non est ignis elementum. Primam dat Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi : quia non est conversio aliquorum ad invicem, nisi quorum est materia una. Secunpa scribitur, lh Petr. m, 12, sic : Celi ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Et Aristoteles probat quod celum cum elementis non habet materiam unam nec univocam. :
4. Item, Ignis non agit in fortius se secundum virtutem ignis elementalis : sed ille ignis aget in fortius se, quia in ceelum : ergo non est ignis elementum.
Tn contrarium hujus est : quia 1. Quorum est unus actus essentialis, illorum est una essentia secundum speciem : sed ignis illius et elementi operatio naturalis est una: ergo sunt unius essentiae secundum speciem. Secunpa probatur : quia comburere est actio una secundum speciem. Er prima a Damasceno scribitur.
2. Item, Aqua in diluvio purgans mundum, ejusdem nature fuit cum alia aqua : sed duo judicia divina sunt, unum per ignem, et aliud per aquam : ergo et secundum judicium est futurum per ignem ejusdem specici cum igne clemento.
Dicendum igitur ad primum, quod ignis ille sicut et ignis inferni agit in duplici virtute, scilicet elementi, et instrumenti justitiae divine. Et primo quidem modo habet comburere. Secundo autem modo habet ferri sursum, deorsum, a dextris et sinistris, ubicumque invencrit cremabile ex justitia divina, et dominari illi.
Ad aliud dicendum, quod non agit nisi comburendo et disponendo, et non speciem inducendo : quia speciem inducet Deus, speciem dico qua est glorificatio elementorum et mundi.
Dixerunt tamen quidam, quod ignis inclusus in vase, ageret ad inducendam speciem cinli: et dicunt hoc esse apud alchimicos expertum. Sed hoc falsum est, et alchimia non dicit nec probat hoc experimentum.
On this page