Articulus 7
Articulus 7
Quis erit effectus conflagrationis in mundo ?
Videtur enim, quod duo elementa ignis absumet : 1. Sicut enim dicit Beda in Glossa Petri: "Ultimus ille ignis, duo elementa in toto absumet : duo vero in meliorem speciem mutabit."
2. Item, Apocal. xx1, 1: "Primum calum et prima terra abit, et mare jam non est". Hx hoc videtur, quod ille ignis absumet tria elementa, scilicet terram, aerem, gui per celum intelligitur, et mare quod stat loco aque. Ergo videtur, quod de clementis nullum manebit nisi ignis.
3. Item, Aristoteles, in principio libri IV Meteororum dicit : "Omnia enim hee materia erunt igni." Ergo videtur, quod omnia tria elementa ignis consumet.
4. Item, Videtur hoc secundum rationem : in illa enim mundi conflagratione ignis est ut agens, et tria elementa infecta per ignem ut patientia : patiens autem habet immutari per agens : ergo tria elementa transibunt in ignem : ergo videtur, quod tria absumentur.
5. Item, Ista tria elementa sunt se contingentia in loco generationis : ergo infecta sunt peccatis hominum: omnia autem infecta debent absumit ab igne: ergo illa iria elementa debent absumi.
6. Item, Glossa super epist. ad Roman. vin, 21 et 22, dicit, quod in melio- rem speciem convertet elementa: sed non potest esse melior species inferiorum elementorum, nisi quod accipiant speciem elementorum superiorum : ergo tria inferiora accipient speciem ignis: ergo tria absumentur, et solus ignis manebit.
In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Glossa super epist. Tad Corinth. vit, 34, super illud : Preterit enim figura hujus mundi. Glossa: "Non substantia." Ergo elementa non dimittent substantiam, sed figuram. Constat autem, quod si speciem amitterent, substantiam amitterent: ergo speciem non amittent. .
2. Item, Glossa super Apocal. xx1, 1, superid: Primum celum, etc., dicit sic: "Status ille in quo prius erant, non est mecessarius." Ergo videtur, quod secundum statum transeunt, et non secundum substantiam.
3. Item, Glossa super illud : Mare gam non est*, dicit sic : "Secundum superiorem statum." Ergo ut prius.
4. tem, Glossa marginalis ibidem: "Immutatio aeris et terre dubitabilis non est quin per ignem fiet : sed de aqua dubitatur, nam purgationem in secipsa habere creditur."
3. Item, In Littera dicitur, quod peribit ccelum et terra non secundum substantiam, sed secundum speciem suam que immutabitur.
6. Item, Ex Littera habetur, quod ignis ille non ascendet nisi quantum ascenderunt aque diluvii : ergo non comburet totum orbem: ergo aereum ceelum non omnino transibit.
Responsio. Dicendum, quod in veritate hic potius est divinatio, quam questio habens scientiam aliquam: quia neminem puto scire, qualiter hoc erit, nisi qui viderit quando fiet : tamen non puto,quod aliquod elementorum in toto consumetur,
Sed est duplex species clementorum. Una est secundum specificum esse, et ita manebit. Alia est secundum virtutem activarum et passivarum qualitatum, et illa non manebit, nisi ut in radice subjecti manet passio quae non potest venire in actum. Hujus autem causa est: quia qualitates prime active et passive: date sunt elementis ad generationem et corruptionem, quae sibi succedunt in mundo, donec tot colligantur electi, ut numerus ille impleatur quem implendum Deus ab eterno previdit: et illo impleto stabunt elementa in alio statu sine permixtione ad invicem, et sine actione et passione in pleno lumine.
Sunt tamen diversi diversa dicentes de transitu elementorum. Quidam enim dicunt, quod transibunt aqua et ignis: et hoc ideo, quia ista in excellenti habent virtutes activas et passivas : et tunc actio et passio non erunt. Alii dicunt, quod aer et aqua in toto transibunt: et hoc ideo, ut puto, quia illa duo media existentia determinatum motum non habent et statum: et fluunt in ipsis motus multi valde, eo quod aqua sequitur planetarum mutationem lune quae velocissima est, et aer sequitur quinque planetarum orbes, in quibus est plurima motuum diversitas: et hac tunc non erunt, et ideo dicunt, quod tollentur. Est autem veritas, ut puto, quod non tollentur, sed immutabuntur, ut dictum est: ita quod erunt elementa continue luminosa, et terra in superficie exteriori pervia sicut vitrum, et aqua sicut crystallus, aer vero luminosus ut celum, et ignis ut ipsum lumen ceeli tunc esse videbitur.
Et per hoc patet solutio omnium objectorum, qua per auctoritates sunt facta: et hac solutio colligitur ex Glossa super Apocal. xxi, 41, et I ad Corinth. vil, 3f, et ad Roman. vm, 21 et 22,
Ad primam autem rationem dicendum, quod omnia alia erunt materia igni: eo quod ignis habet qualitatem activam simpliciter, et alia secundum quid.
On this page