Articulus 8
Articulus 8
Quis erit effectus ignis in hominibus?
Et videtur, quod diminute dicat : 1. Constat enim, quod post diem judiciijanua claudetur: ergo videtur, quod nullus remanebit in purgatorio: ergo ille ignis etiam purgandos purgabit. Sed tunc videtur, quod hoc sit impossibile : quia multi sunt qui habent multa purganda: sed ille ignis est momentaneus : ergo non poterit brevi temporis spatio vitia purgare.
2. Item, Videtur quod sit bonis consumptio sicut et malis: quia comburet eos et incinerabit, sicut et prius est habitum : ergo non verum dicit, quod malis sit tantum consumptio.
3. Item,{Hlementa conflagrabunt: sed elementa mixta in corpore hominis magis indigent purgatione, quam extra: ergo illa etiam qua sunt in corpore hominis purgabit: ergo incendet et bonos et malos.
4. Item, In Liftera dicit, quod peccati comburet infectionem: sed fomes_ est peccati infectio: ergo comburet fomitem : sed hunce comburere non potest, nisi incendat corpora humana: ergo corpora humana incendet.
Resvonsio. Puto esse verum, sicut probatum est, quod omnium corpora tam bonorum quam malorum incendet, ut consumatur penitus fomes peccati per ignis incinerationem qui in aliis consumptus est per putrefactionem corporum.
Ad id autem quod quaeritur de purgatione purgandorum, dicendum quod virtute illa qua aget ut instrumentum justitiae vindicantis, agetin animas talium, et subito purgahbit eos.
Ad objectum contra, dicendum quod tres sunt causa#, quare subito purgare potest. Una, quia pauca purganda in elementis inveniet: tot enim terrores et signa et persecutiones precedent, quod pauca remanebunt quae illo igne purganda sint, propter fervorem peenitentie presentis. Secunda est, quod vivi voluntarie sustinebunt, et pena vivi plus purgat, etiam necessaria, quam poena mortui. Tertia est, quia recuperabit calor ejus in infensione quod omittet in prolongatione temporis. Et ideo subito poterit hoc efficere quod ignis purgatorius diutius facit prolongatus.
On this page