Articulus 9
Articulus 9
Quo abibitignis conflagrationis ?
1. Deo servivit in mundi conflagratione. Et Glossa super epist. ad Roman. viii, 21 et 22, dicit, quod "omnis creatura que cum labore suo facit officia, tune remunerabitur."
2. Item, Ignis nobilissimum est elementum: quia dicit Aristoteles, quod ignis est subtilissimum corporum sphere: sed omne nobile glorificabitur cum Sanctis sursum ; ergo ille ignis manebit sursum.
3. Item, Habet proprietates convenientes corpori glorioso, scilicet luminositatem, et subtilitatem, et quod est sursum in loco: sed Deus non deprimet nobile in innovatione mundi, sed potius exaltabit : ergo ipse ignem glorificabit in loco sursum.
In coNTRARIUM est, 1. Quod dicunt Sancti, quod involvet impios: ergo remanebit in inferno, ut videtur. ,
2. Item, Afflictivum impiorum debet esse secundum congruitatem in loco impiorum: sed afflictivum impiorum est ignis: ergo in loco impiorum manebit, hoc est, in inferno.
Respondeo. ad hoc, quod sicut dicit Basilius super illud: Vox Domini intercidentis flammam ignis*, Dominus intercidet ignem, sicut et alias creaturas, et calidum ustivum cum sicco faciet descendere illo motu ignis quo sequitur materiam suam, secundum quod est instrumentum justitiae judicantis ad locum damnatorum: et quoad haec duo et materiam quae illis substat, manebit in inferno.
On this page