Articulus 3
Articulus 3
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, B, post initium : "Sed aperte Augustinus dicit formam servi glorificatam, etc."
Videtur enim hoc esse impossibile : quia 1. Omnis visio fit secundum potestatem videntis, et non secundum potestatem rei vise : ergo et ista : sed non gloriosus oculus non habet potestatem comprehendendi formam glorie : ergo impossibile est, quod videat corpus gloriosum.
2. Item, Impii non habebunt oculos majoris potenti tunc, quam nunc sint : sed modo licet sit oculus prope maxi- mum corpus gloriosum, tamen non videt ipsum in forma glorie : ergo nec impii tunc videbunt Christum in forma glorie.
3. Ad hoc quidam aliquando dixerunt, quod presentabit se eis Christus in forma gloria : sed ipsi non videbunt eum, nisi in specie non gloriosa : sicut et discipulis se exhibuit gloriosum, sed ipsi viderunt eum in specie non gloriosa, sicut faciém coloratam habentem et habitum peregrini.
SED IN conTRARIUM hujus est, quod 1. Hee non est potestas oculi gloriosi vel non gloriosi, quod lucidum: videat sub specie colorati : quia nos videmus modo lucidum in forma lucis, et non lucidum in forma et specie coloris : ergo videtur, quod etiam impii tunc videbunt lucidum in luce, et non in colore : ergo solutio illa nulla est.
2. Item, Discipuli tres ante quos transfiguratus est Christus, viderunt faciem ejus in luce, et tamen oculi eorum non erant glorificati : ergo videtur, quod ista non sit proprietas oculi non gloriosi quae dicta est.
Responsio. Videtur concedendum, quod omnes tam boni, quam mali, videbunt formam gloria humanitatis. Kt inter omnes vias videtur mihi pauciora ingonvenientia habere illa, quae dicit gloriosum corpus in potestate habere videri vel non videri, sicut supra notatum est,
Ad primum ergo dicendum, quod habet bene potestatem : sed illud habet in potestate videri vel non vidert.
Ad aliud dicendum, quod modo videri non possunt corpora gloriosa quantum est de potestate videntis : sed ex parte rei vise impediri potest visio : et hance sententiam directe dicit Gregorius in quadam homilia.
On this page